1.
1. Inter omnes divinas auctoritates, quae sanctisLitteris continentur, Evangelium merito excellit. Quod enim Lex et Prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur. Cuius primi praedicatores Apostoli fuerunt, qui Dominum ipsum et Salvatorem nostrumIesum Christum etiam praesentem in carne viderunt, cuius non solum ea quae ex ore eius audita vel ab illo sub oculis suis operata, dicta et facta meminerant, verum etiam quae, priusquam illi per discipulatum adhaeserant in eius nativitate, vel infantia, vel pueritia, divinitus gesta et digna memoria, sive ab ipso, sive a parentibus eius, sive a quibuslibet aliis, certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, imposito sibi evangelizandi munere generi humano annuntiare curarunt. Quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt.
1. 2. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum et praedicandum Evangelium, interesse aliquid, utrum illi annuntient qui eumdem Dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt an hi, qui ex illis fideliter comperta crediderunt, divina providentia procuratum est per Spiritum Sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos Apostolos sequebantur, non solum annuntiandi, verum etiam scribendi Evangelium tribueretur auctoritas. Hi sunt Marcus et Lucas. Ceteri autem homines, qui de Domini vel de Apostolorum actibus aliqua scribere conati vel ausi sunt, non tales suis temporibus exstiterunt, ut eis fidem haberet Ecclesia atque inauctoritatem canonicam sanctorum Librorum eorum scripta reciperet, nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus credi oporteret, sed etiam quia scriptis suis quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica atque apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat.