• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De consensu Euangelistarum l. iv De consensu evangelistarum
Liber secundvs

70.

133. Sequitur Matthaeus: Quid autem vobis videtur? Homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit: " fili, vade, hodie operare in vinea mea ". Ille autem respondens ait: " Nolo "; postea autem paenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter: at ille respondens ait: " Eo, domine "; et non iit, et cetera usque ad illud ubi ait: et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. Marcus et Lucas non commemorant, de duobus istis filiis, quibus imperatum est, ut irent atque operarentur invinea, sed quod post hoc narrat Matthaeus de vinea, quae locata est agricolis, qui persecuti sunt servos missos ad se et postea dilectum filium occiderunt et eiecerunt extra vineam, etiam illi ambo non tacent eodem ordine custodito, id est posteaquam de baptismo Ioannis interrogati Iudaei se nescire dixerunt et respondit eis: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec facio.

70. 134. Nullius hic ergo repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod Matthaeus, cum dixisset quod Dominus interrogaverit Iudaeos: Cum venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Illos respondisse subiungit atque dixisse: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis. Quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed Dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. Ita enim dicit: Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. Sed facile potest intellegi vel illorum vocem ita subiunctam, ut non interponeretur: "Illi dixerunt" aut: "Illi responderunt©, sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam Domino potius attributam, quia, cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui veritas est.

70. 135. Sed illud magis movet, quod Lucas non solumeos hoc respondisse non dicit, haec etiam verba ipse quoque sicut Marcus Domino attribuens, verum etiam contrariam retulisseresponsionem dicentes: Absit. Ita enim narrat: Quid ergo faciet illis dominus vineae? Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt illi: " Absit ". Ille autem aspiciens eos ait: " Quid est ergo hoc quod scriptum est: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? ". Quomodo ergo secundum Matthaeum illi quibus haec loquebatur dixerunt: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis, cum secundum Lucam talibus verbis contradixerint dicentes: Absit? Et revera quod secutus Dominus ait de lapide reprobato ab aedificantibus et facto in capite anguli, ita illatum est, ut hoc testimonio convincerentur illi parabolae contradicentes. Nam et ipse Matthaeus hoc sic commemorat dictum tamquam contradicentibus, cum ait: Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli"? Quid est enim numquam legistis nisi quia hoc responderant quod esset contrarium? Hoc et Marcus significat qui haec ipsa verba ita refert: Nec Scripturam hanc legistis: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? Quae sententia secundum Lucam magis apparet loco suo dicta post illorum contradictionem, qua dixerunt: Absit. Tantumdem enim valet, sicut hoc etiam ipse ponit: Quid est ergo hoc quod scriptum est: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? Hanc enim sententiae voluntatem intimat sive Numquam legistis, sive Nec hoc legistis, sive Quid est ergo hoc quod scriptum est.

70. 136. Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat dicens: Aiunt illi: " Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis ", quosdam vero illud quod Lucas non tacuit, id est: Absit. His ergo qui illud domino responderant illi alii responderunt: absit, sed illorum responsio quibus isti retulerunt: absit. Propterea Domino tributa est et a Marco et a Luca quia, sicut dixi, per eos veritas ipsa locuta est, sive per nescientes, si mali erant, sicut per Caipham, qui nesciens, quid dixerit, cum esset pontifex prophetavit, sive per scientes ac iam intellegentes atque credentes. Ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam iam erat impleta prophetia, cum venienti magna celebritate occurrentes acclamarent: Benedictus qui venit in nomine Domini.

70. 137. Nec moveat, quod idem Matthaeus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad Dominum et quaesivisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo Ioannis vicissim interrogavit, unde esset, de caelo an ex hominibus; quibus respondentibus, quod nescirent, ait: Nec ego vobis dico, in qua potestate haec facio. Inde enim secutus est contextim loquendo et ait: Quidautem vobis videtur? Homo habebat duos filios, et cetera sine ulla cuiusquam rei vel personae interpositione secundum Matthaeum sermo contexiturusque ad hoc quod de locata agricolis vinea commemoratur. Potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. Qui utique si tentantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant atque illud clarum ex propheta testimonium Domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis. Hoc omnino movere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc Domini parabolas audiebat. Tacuit namque idem Matthaeus brevitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogaverant, sed ad plebem. Sic enim ait: Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et cetera. In hac ergo plebe intellegendum est etiam illos esse potuisse qui sic eum audirent, quomodo cui dixerant: Benedictus qui venit in nomine Domini, et ipsos vel ex ipsis fuisse qui responderunt: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis. Quorum responsionem non solum propterea Domino tribuerunt Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia veritas est, quae etiam per malos atque nescientes saepe loquitur occulto quodam instinctu mentem hominis movens non sanctitatis illius merito,sed iure propriae potestatis, verum etiam quia tales esse potuerunt, ut non frustra in ipso corpore Domini iam sicut membra deputarentur, ut merito eorum vox illi tribueretur cuius membra erant, quia iam baptizaverat plures quam Ioannes et habebat turbas discipulorum, sicut ipsi evangelistae saepe testantur, et unde erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post resurrectionem praesentatum esse commemorat, praesertim quia et secundum eumdem Matthaeum non ita dictum est: Aiunt illi: " Malos male perdet ", ut in eo quod positum est illi pluralis numerus accipiendus sit, tamquam eorum fuerit ista responsio qui eum de sua potestate dolose interrogaverant, sed: Aiunt illi dictum est, id est illi ipsi Domino, singulari pronomine, non plurali, quod in codicibus graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis apparet.

70. 138. Est quidam sermo Domini apud evangelistam Ioannem, ubi hoc quod dico facilius possit intellegi. Dicebat ergo, inquit, Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: " Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ". Et responderunt ei: " Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam. Quomodo tu dicis: "Liberi eritis"? ". Respondit eis Iesus: " Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum servus est peccati; servus autem non manet in domo in aeternum. Filius autem manet in aeternum; si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritisme interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Non utique illis diceret: quaeritis me interficere, qui in eum iam crediderant, quibus dixerat: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, sed quia hoc ad eos dixerat, qui iam in eum crediderant, ea vero multitudo praesens erat, quae plures habebat inimicos, etiam non exprimente evangelista qui essent qui responderunt, ex hoc ipso, quod responderunt et quod deinde ab illo audire meruerunt, satis apparet quae verba quibus sint tribuenda personis. Sicut ergo in hac multitudine secundum Ioannem erant qui iam crediderant in Iesum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose Dominum interrogaverant in qua potestate illa faceret, erant etiam qui non dolose, sed fideliter acclamaverant: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ac per hoc erant qui dicerent: Perdet illos et vineam suam locabit aliis. Quae vox recte etiam ipsius Domini fuisse intellegitur sive propter veritatem sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent: Absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De consensu evangelistarum
Übersetzungen dieses Werks
Accord des Évangélistes vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung