73.
141. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Pharisaei autem audientes, quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum: "Magister, quod est mandatum magnum in lege? ". Ait illi Iesus: " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum". In his duobus mandatis universa Lex pendet et prophetae". Hoc et Marcus commemorat eumdem ordinem servans. Nec moveat, quod Matthaeus dicit tentantem fuisse illum, a quo Dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei Dominus sapienter respondenti dixerit: Non longe es a regno Dei. Fieri enim potest ut, quamvis tentans accesserit, Domini tamen responsione correctus sit.Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam tamquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius volentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est: Qui facile credit, levis corde minorabitur.
73. 142. Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit. Utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis Dominus egerit, prorsus incertum est hinc autem etiam recte videtur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse Domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset Dominus: Hoc fac, et vives, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus evangelista ait: Ille autem volens se iustificare dixit: " Et quis est mihi proximus? ". Tunc Dominus narravit de illo qui descendebat ab Ierusalem in Hierichum et incidit in latrones. Unde quia et tentans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem Domini dicentis: Hoc fac, etvives, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: Ille autem volens se iustificare, iste autem quem pari ordine Matthaeus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret Dominus: Non longe es a regno Dei, probabilius creditur hunc alium esse, non illum.