4.
10. Contexit ergo narrationem Matthaeus et dicit: Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani. Hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum dixit illis: " Orate ne intretis in tentationem ". Iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsemani. Ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Ioannes ita narrans: Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipuli suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. Deinde secundum Matthaeum: Dixit discipulis: " Sedete hic, donec vadam illuc et orem ". Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. Tunc ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ". Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: " Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ". Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro: " Sicnon potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ". Iterum secundo abiit et oravit dicens: " Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua ". Et venit iterum et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis: "Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce adpropinquavit qui me tradet ".
4. 11. Haec etiam Marcus eoque prorsus modo atque ordine conserit aliquanto brevius quasdam constringens sententias et aliquid magis aperiens. Nam videtur hic sermo secundum Matthaeum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem venit ad discipulos suos et dicit illis: Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit qui me tradet. Quomodo enim supra: Dormite iam et requiescite, cum connectat: Ecce appropinquavit hora, et ideo dicat: Surgite, eamus? Qua velut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: Dormite iam et requiescitetamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. Quod recte fieret, si esset necesse. Cum vero Marcus ita hoc commemoraverit, ut cum dixisset: Dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret venit hora, ecce tradetur Filius hominis utique intellegitur post illud quod eis dictum est: Dormite iam et requiescete, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquavit hora. Ideo post illa verba secundum Marcum positum est sufficit, id est " quod requievistis " iam sufficit. Sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii Domini, propterea coartat intellectum, ut in illis verbis alia pronuntiatio requiratur.
4. 12. Lucas autem praetermisit, quotiens oraverit; dixit sane, quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum et guttas decurrentes in terram. Cum ergo dicit: Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, non expressit quota oratione; nihilo tamen illis duobus repugnat. Ioannes vero, posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non commemorat, quid illic egerit, donec eius traditor cum Iudaeis ad eum comprehendendum veniret.
4. 13. Tres igitur isti eamdem rem ita narraverunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta varietate, nulla tamenadversitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est avulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: Quantum iactus est lapidis . Porro autem Marcus primo ex verbis suis idem narravit rogasse Dominum: Ut si fieri posset, transiret ab eo illa hora, id est passionis quam calicis nomine mox significavit. Deinde verba ipsa Domini sic enuntiavit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Quibus verbis si adiungas quod illi duo dixerunt, et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: Pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret Patris minuisse potestatem, cum ait: Si fieri potest; non enim dixit: " Si facere potes ", sed: Si fieri potest; fieri autem potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est: Si fieri potest, ac si diceretur: " Si vis ". Manifestavit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit Si fieri potest, quando ait: Omnia tibi possibilia sunt. Et quod commemoraverunt eum dixisse: Verum non quod ego volo, sed quod tu (quod tantumdem valet, quantum si et ita dicatur: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat), satis ostendit non ex possibilitate, sed ex voluntate Patris dictum esse: Si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimavit; non enim ait: Si fieri potest, sed: Si vis. Cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: Sivis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.
4. 14. Quod autem ipse Marcus non solum Pater sed Abba Pater eum dixisse commemorat, hoc est Abba hebraice, quod est latine Pater. Et fortasse Dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit volens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est Ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, venienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait Abba, partim ex Gentibus, ad quas pertinet quod ait Pater. Etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum: In quo clamamus, inquit, Abba, Pater, et iterum ait: Misit Deus Spiritum suum in corda nostra clamantem Abba, Pater. Oportuit enim ut bonus magister et verus salvator infirmioribus compatiens in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum irreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam vincerent voluntati suae praeponendo voluntatem Dei, quia ille scit, quid expediat quibus consulit. De qua tota re non nunc tempus est, ut uberius disseratur; agitur enim modo de convenientia Evangelistarum, in quorum diversitate verborum salubriter discimus non aliud in verbis ad audiendam veritatem quam sententiam loquentis esse requirendam. Hoc est enim Pater quod Abba Pater, sed ad sacramentum intimandum planius est Abba Pater, ad unitatem significandam sufficit Pater. Et Dominum quidem Abba Pater dixisse credendum est; sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus Pater demonstraretur sic esseillas duas Ecclesias ex Iudaeis et Graecis, ut etiam una sit. Ex illo ergo intellectu dictum est: Abba Pater, quo idem Dominus alibi ait: Habeo alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, gentes utique significans, cum haberet oves etiam in populo Israel. Sed quia secutus adiecit: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor, quantum valet ad Israelitas et gentes Abba Pater, tantum ad unum gregem solum Pater.