• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De consensu Euangelistarum l. iv De consensu evangelistarum
Liber tertius

18.

55. Sequitur Matthaeus: Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. Marcus similiter: Iesus autem emissa voce magna expiravit. Lucas autem, quid ipsa voce magna dixerit, declaravit; dixit enim: Et clamansIesus voce magna ait: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ", et haec dicens expiravit. Ioannes vero, sicut tacuit illam vocem primam Eli, Eli, quam Matthaeus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicavit, illi autem duo nomine vocis magnae significaverunt, id est: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum voce magna dixisse et ipse Lucas similiter attestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse vocem magnam quam Matthaeus et Marcus commemoraverunt. Sed dixit Ioannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam vocem magnam dixisse intellegimus. Haec sunt enim verba Ioannis: Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: " Consummatum est ", et inclinato capite tradidit spiritum. Inter illud quod ait: Consummatum est, et illud quod ait: Et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemoraverunt. Hoc enim apparet esse ordinis, ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc exspectaret qui utique, cum vellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. Sed quovis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cavendum est, ne cui videatur quisquam Evangelistarum alteri repugnare, si vel tacuit quod alius dixit, vel dixit quod alius tacuit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De consensu evangelistarum
Übersetzungen dieses Werks
Accord des Évangélistes vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung