26.
40. Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per christianos impletur. Ipsi Iudaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te Gentes venient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas . Ecce nunc fit, ecce nunc Gentes ab extremo terrae veniunt ad Christum ista dicentes et simulacra frangentes. Et hoc enim magnum est, quod Deus praestitit Ecclesiae suae ubique diffusae, ut gens Iudaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec composita putarentur, codices Prophetarum nostrorum ubique portaret et inimica fidei nostrae testis fieretveritatisnostrae. Quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo iactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? Numquid et illas prophetias, quae nunc leguntur in codicibus inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi?
26. 41. Quis enim haec evertit nisi Deus Israel? Ipsi enim populo dictum est per divinas voces factas ad Moysen: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Non facies tibi idolum neque cuiusquam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum, ut autem etiam evertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: Non adorabis deos illorum, sed neque servies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum. Quis autem dicat Christum atque christianos non pertinere ad Israel, cum Israel nepos fuerit Abrahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israel nepoti eius dictum est quod iam commemoravi: In semine tuo benedicentur omnes Gentes ? Quod fieri iam videmus in Christo, cum inde exorta sit illa virgo, de qua propheta populi Israel et Dei Israel cecinit dicens: Ecce virgo concipiet et parietfilium, et vocabunt nomen eius Emmanuel. Interpretatur autem Emmanuel, Nobiscum Deus. Deus ergo Israel qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit everti, qui per prophetam praedixit Gentes ab extremo terrae dicturas: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas, ipse per Christi nomen et christianorum fidem istarum omnium superstitionum eversionem iussit, promisit, exhibuit. Frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a diis suis, hoc est a demonibus, nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, volunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua christiani contra idola disputant easque omnes falsas religiones, ubi potuerint, eradicant.