12.
25. Matthaeus ergo de Ioanne ita contexit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens: "Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum ". Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ". Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Isaiae testimonium esse de Ioanne. Nam plura verba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas commemoravit, cum de Baptista Ioanne narraret. Ioannes autem evangelista ipsum Ioannem Baptistam de se ipso idem testimonium Isaiae protulisse commemorat, sicut nunc Matthaeus dixit quaedam Ioannis verba, quae alii non dixerunt. Praedicans, inquit, in desertoIudaeae et dicens: " Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum ". Haec verba Ioannis alii praetermiserunt. Iam vero quod sequitur Matthaeus et adiungit:Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ", ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Matthaeus hoc commemoraverit, an adhuc verba eiusdem Ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse intellegatur: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera. Neque enim hoc movere debet, quia non ait: "Ego sum enim, qui dictus sum per Isaiam prophetam ", sed ait: Hic est enim qui dictus est. Solet quippe esse talis locutio et ipsorum evangelistarum Matthaei et Ioannis. Nam et Matthaeus dixit: Invenit hominem sedentem in telonio, nec dixit: " Invenit me ", et Ioannes: Hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius, non dixit: " Ego sum ", aut: " Verum est testimonium meum ". Dominus autem ipse saepissime dicit: Filius hominis aut Filius Dei, et non dicit: "Ego ", et: Oportebat, inquit, Christum pati et resurgeretertio die, non ait: " Oportebat me pati ". Potuit ergo et Ioannes Baptista, cum dixisset: Agite paenitentia, appropinquavit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur: Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera, ut post verba eius Matthaeus ita narrationem contexat: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et cetera. Quod si ita est, non mirum si et interrogatus quid diceret de se ipso, sicut narrat Ioannes evangelista: Ego, ait, vox clamantis in deserto, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. De vestitu ergo eius et victu ita Matthaeus sequitur dicens: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos suos. Esca autem eius erat locustae et mel silvestre. Hoc et Marcus dicit pene totidem verbis, ceteri autem duo tacent.
12. 26. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. Videns autem multos pharisaeorum etsadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis: " Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira futura? Facite ergo fructum dignum paenitentiae et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham; dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ". Haec omnia dicit et Lucas eadem pene verba Ioannis exprimens. Et ubi aliquid varium est in verbis, ab eadem tamensententia non receditur, velut cum dicit Matthaeus Ioannem dixisse: Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham , ille autem:Et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham; iste: Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Ioannes de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae, quod Matthaeus omisit; deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse: Ego quidem aqua baptizo vos, non dixit: " In paenitentiam ". Deinde Matthaeus: Qui autem, inquit, post me venturus est fortior me est. Ille vero: Venit autem, inquit, fortior me. Item Matthaeus: Cuius non sum, inquit, dignus calceamenta portare, ille autem: Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius. Quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. Nam post commemoratum habitum et victum eius secutus ait: Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto ". De calceamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens; de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit: Et igni, sed tantum: Spiritu Sancto. Sicut enim Matthaeus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: Ipse vos baptizabit in Spiritu et igni, nisi quod Lucas non addidit Sancto, sicut Matthaeus dixit: In Spiritu Sancto et igni. His tribus attestatur Ioannes evangelista, cum dicit: Ioannes testimonium perbibet de ipso et clamat dicens: " Hic erat quem dixi: Qui post me venit ante me factus est, quia prior me erat ". Sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant; repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: Hic erat quem dixi: Qui post me venit.
12. 27. Si ergo quaeritur, quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Quod enim alius alium verborum ordinem tenet, non est utique contrarium. Neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. Ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius, eamdem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est.
12. 28. Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam veritas Evangelii verbo Dei, quod supra omnem creaturam aeternum atque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis obtinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem, quam audierunt vel viderunt, reminiscentibus non eodem modo atque eisdem verbis eadem tamen res fuerit indicata, aut sive mutetur ordo verborum, sive alia pro aliis quae tamen idem valeant verba proferantur, sive aliquid vel quod recordanti non occurrerit vel quod ex aliis quae dicuntur possit intellegi, minus dicatur; sive aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat; sive ad illuminandam declarandamque sententiam, nihil quidem rerum, verborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est; sive rem bene tenens non assequatur, quamvis id conetur, memoriter etiam verba, quae audivit, ad integrum enuntiare. Quisquis autem dicit evangelistis certe per Spiritus Sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem, ut pluribus eamdem rem forte narrantibus nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepaverit, ut possit etiam evangelistarum exemplo praecedente defendi. Cum enim fas non sit, evangelistarum aliquem mentitum fuisse, vel existimare vel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. Et quanto magis ad mores optimos pertinet cavere mendacium, tanto magis tam eminenteauctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se variari aliquorum narrationes inveniremus, ut inter evangelistas variatae sunt. Simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem veritate constitisse approbamus.
12. 29. Quid ergo in his quae de narrationibus evangelistarum collata proposui putandum est esse contrarium? An quod alius dixit: Cuius non sum dignus calceamenta portare, alii vero: Corrigiam calceamenti solvere ? Non enim verbis aut verborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa videtur aliud esse calceamenta portare, aliud corrigiam calceamenti solvere. Merito ergo quaeri potest, quid Ioannes dixerit non se dignum esse, utrum calceamenta portare an corrigiam calceamenti solvere. Si enim alterum horum dixit, ille verum videtur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe vel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab evangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calceamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiamcalceamenti solvere, quid aliud accipiendum recte existimaveris nisi Ioannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore sive contextim? Potuit enim sic dicere: "Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, nec calceamenta portare ",ut unus evangelistarum hinc aliud, alii vero aliud, omnes tamen verum narraverint. Si autem nihil intendit Ioannes, cum de calceamentis Domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, sive de solvenda corrigia calceamentorum sive de portandis calceamentis, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de convenientia dicimus evangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, voluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius verba commemorat. Ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid velit qui loquitur.