14.
31. Deinde sequitur Matthaeus: Baptizatus autem confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ". Hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant sed de verbis vocis, quae de caelo facta est, variant locutionem salva tamen sententia. Quod enim Matthaeus ait dictum: Hic est Filius meus dilectus, et alii duo dicunt: Tu es Filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet, sicut superius tractatum est. Vox enim caelestis unum horum dixit, sed evangelista ostendere voluit ad id valere quod dictum est: Hic est Filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset Filius Dei, atque ita dictum referre voluit: Tu es Filius meus, ac si illis diceretur: Hic est Filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est. Iam vero quod alius dicit: In quo mihi complacui, alius: In te complacui, alius: In tecomplacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa voce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam. Quae diversitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. Quod enim dictum est: In quo mihi complacui si velit quis ita intellegere, ut Deus in Filio sibi placuisse videatur, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacui. Si rursus ex hoc uno intellegat quisque in Filio Patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacuit mihi. Ex quo satis apparet, quilibet evangelistarum caelestis vocis etiam verba tenuerit, alios ad eamdem sententiam familiarius explicandam verba variasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur: " In te placitum meum constitui ", hoc est: " Per te gerere quod mihi placuit ". Illud vero quod nonnulli codices habent secundum Lucam, hoc illa voce sonuisse quod in Psalmo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, quamquam in antiquioribus codicibus graecis non inveniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet verborum ordine de caelo sonuisse?