19.
43. Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Matthaeum in monte habuit Dominus, videamus, utrum ei ceteri evangelistae nihil adversari videantur. Marcus quippe non eum commemoravit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas Dominus locis aliis repetivit. Reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: Et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. In hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Matthaeus. Namque idem Marcus ita sequitur: Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: " Si vis, potes me mundare ", et cetera. De hoc leproso mundato talia connectit, ut ipse intellegatur, quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem Dominus de monte descendit. Sic enim ait Matthaeus: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare ", et cetera.
19. 44. Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari vel posterius facta praeoccupare, sicut divinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. Verumtamen idem Lucas sermonem etiam ipse Domini prolixum narravit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Matthaeus. Hic enim dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. Et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit illisum domui, non etiam pluviam et ventos, sicut Matthaeus. Posset ergo facillime credi eumdem etiam ipse Domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Matthaeus posuit, item aliasposuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem verbis, custodita tamen veritatis integritate similiter explicasse.
19. 45. Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moveret, quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a Domino sedente, Lucas autem in loco campestri a Domino stante. Haec itaque diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat? Non sane istos duos sermones, quorum unum Matthaeus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabilitercreditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse versatas. Nam Matthaeus hoc ita dicit: Et secutae sunt eum turbae multae a Galilaea, et Decapoli, et Hierosolymis, et Iudea et de trans Iordanem. Videns autem turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ", et cetera. Hic potest videri multas turbas vitare voluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. Cui rei videtur attestarietiam Lucas ita narrans: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit, Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, Iudam Iacobi et Iudam Scariotem, qui fuit proditor. Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes. Et ipse elevatis oculis in discipulos dicebat: " Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei " et cetera. Hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos Apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quemMatthaeus interposuit et Lucas tacuit. Hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum.
19. 46. Quod autem Matthaeus isto sermone terminato sequitur et dicit: Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius, potest videri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat. Quod vero mox ait: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum, potest intellegi post utrumque sermonem factum fuisse, non solum quem Matthaeus, verum etiam quem Lucas interponit. Neque enim apparet post descensionem de monte quantum temporis fuerit interpositum, sed hoc solum voluit significare Matthaeus, post illam descensionem multas turbas fuisse cum Domino, quando leprosum mundavit, non quantum temporis interfuerit, praesertim cum eumdem leprosum Lucas iam in civitate posito Domino dicat esse mundatum, quod Matthaeus dicere non curavit.
19. 47. Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis Dominum fuisse quandoex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat; atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius atque ita illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrarunt, diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt. Iam enim praemonuimus, quod et nullo praemonente unicuique sponte videndum fuit, si quis praetermittat aliquid quod alius dicat, non esse contrarium, nec si alius alio modo aliquid dicat, dum eadem rerum sententiarumque veritas explicetur, ut quod Matthaeus ait: Cum autem descendisset de monte, simul etiam de illo campestri loco, qui in latere montis esse potuit, intellegatur. Deinde Matthaeus de leproso mundato narrat, quod etiam Marcus et Lucas similiter.