X.
[1] Video iam hinc nos apostolum provocantem. Ad cuius sensum facilius perspiciendum tanto instantius praeculcandum est mulierem magis defuncto marito teneri, quominus alium virum admittat. Recogitemus enim repudium aut discordia fieri aut discordiam facere, mortem vero ex lege, non ex hominis offensa evenire idque omnram esse debitum, etiam non maritorum. [2] Igitur si repudiata, quae per discordiam et iram et odium et causas eorum, iniuriam vel contumeliam vel quamlibet querelam, et anima et corpore separata est, tenetur inimico, ne dicam marito, quanto magis illa, quae neque suo neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu matrimonio non separata, sed relicta, eius erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet? [3] A quo repudium non audiit, non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est; quem amisisse noluit, retinet; habet secum animi licentiam, qui omnia homini, quae non habet, imaginario fructu repraesentat. [4] Ipsam denique interrogo feminam: 'Dic mihi, soror, in pace praemisisti maritum tuum?' Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc magis evincta est, cum quo habet apud deum causam; non discessit, quae tenetur. Sed in pace? Ergo perseveret in ea cum illo necesse est, quem iam repudiare non poterit, nec sic quidem nuptura, si repudiare potuisset. (4.) [5] Enimvero et pro anima eius orat et refrigerium interim adpostulat ei et in prima resurrectione consortium et offert annuis diebus dormitionis eius. [6] Nam haec nisi fecerit, <quomodo potuit,> vere repudiavit, quantum in ipsa est, et quidem hoc iniquius, quanto [quomodo potuit] <iam aequius, si> quia non potuit, et hoc indignius, quanto iam [in]dignius, si quia non meruit. [7] Aut numquid nihil erimus post mortem secundum aliquem Epicuram et non secundum Christum? Quodsi credidimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur, cum quibus resurrecturi sumus rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis, non ideo non tenebimur coniugibus defunctis, quia non erit restitutio coniugii? [8] Atquin eo magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur, resurrecturi in spiritale consortium, agnituri quam nosmetipsos quam et nostros. Ceterum quomodo gratias deo in aeternum canemus, si non manebit in nobis sensus et memoria debiti huius? Substantia, non conscientia reformabimur? [9] Ergo qui cum deo erimus, simul erimus, dum omnes apud deum unum ---- licet merces varia, licet multae mansiones penes patrem eundem ----, uno denario eiusdem mercedis operati, id est vitae aeternae, in qua magis non separabit quos coniunxit deus, qui in ista minore vita separari vetat. [10] Cum ita sint, quomodo alii viro vacabit, quae suo etiam in futurum occupata est? ---- utrique autem sexui loquimur, etsi ad alterum sermo est, quia una omnibus disciplina praeest; ---- aliud habebit in spiritu aliud et in carne? Hoc erit adulterium, unius feminae in duos viros conscientia. [11] Si alter a carne disiunctus est, sed in corde remanet, illic, ubi etiam congregatus sine carnis congressu et adulterium ante perficit