XIII.
[1] 'Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, matres familias agere.' Ad eas dirigit, quales supra denotat, iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu assectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes iudicium, quod primam fidem resciderunt, illam scilicet, a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. [2] Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate temptanda, immo et in deliciis habita noluerint perseverare. [3] Legimus et ascribentem Romanos eum: Quae, autem sub viro est mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si facto fuerit alii viro; si vero obierit vir, liberata est a lege, quod non sit adultera, facta alii viro. [4] Sed et sequentia recognosce, quo sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei scilicet, qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem, efficiebantur in membris nostris ad fructum ferendum morti; nunc autem evacuati sumus a lege, mortui, in quo tenebamur, ad serviendum [deo] in novitate spiritus et non in vetustate litterae. [5] Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per litteram vetustatis, id est legis, auferens te a lege, quae