VII.
[1] Post vetera exempla originalium personarum aeque ad vetera transeamus instrumenta legalium scripturarum, ut per ordinem de omni nostra paratura retractemus. Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege ---- quam Christus non dissolvit, sed adimplevit ----, interdum quae volunt legis arripiunt, plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem eius, secundum sententiam apostolorum quae nec patres sustinere valuerunt, concessarint, quae vero ad iustitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata, ut scilicet redundare possit iu- stitia nostra super scribarum et Pharisaeorum iustititia. [2] iusti, utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum, intelligere debebunt primo rationem ipsius praecepti et ita scient illam rationem iam cessantem ex eis esse, quae evacuata sint. [3] Necessario succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis defuncti, primum, quia adhuc vetus illa benedictio decurrere habebat: Crescite et redundate, dehinc, quoniam patrum delicta etiam de filiis exigebantur, tertio, quoniam spadones et steriles ignominiosi habebantur. [4] Itaque ne proinde maledicti iudicarentur, qui non naturae reatu, sed mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria et quasi postuma suboles supparabatur. At ubi et crescite et redundate evacuavit extremitas temporum inducente apostolo: Superest, ut et qui habent uxores sic sint, ac si non habeant, quia tempus in collectum est, et desinit uva acerba a patribus manducata filiorum dentes obstupefacere ---- unusquisque enim in suo delicto morietur ---- et spadones non tantum ignominia caruerunt, verum et gratiam meruerunt invitati in regna caelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris contrarium eius obtinuit non succedendi in matrimoniam fratris. [5] Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere cessante ratione non potest alii argumentationem accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor, fratri utique nuptura, si nupserit; omnes enim nos fratres sumus; et illa nuptura in domino habet nubere, id est non ethnico, sed fratri, quia et vetus lex adimit coniugmm allophylorum. [6] Cum autem et in Levitico cautum sit: Quicumque sumpserit fratris uxorem, immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur, sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur non habens nubere nisi fratri. Quomodo ergo apostolo conveniet et legi, quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus, ostendetur. [7] Interim quod pertineat ad legem, magis nobis competunt argumentationes eius; denique prohibet eadem sacerdotes denuo nubere; filiam quoque sacerdotis iubet viduam vel eiectam, si semen non fuerit illi, in domum patris sui regredi et de pane eius ali. Ideo 'si semen non fuerit illi', non ut, si fuerit, denuo nubat ---- quanto magis enim non imbet, si filios habeat? ---- sed ut, si habuerit, a filio potius alatur quam a patre, quo et filius praeceptum dei exsequatur: Honora patrem et matrem. [8] Nos autem Iesus summus sacerdos et magnus patris de suo vestiens, quia qui in Christo tinguntur, Christum induerunt, sacerdotes deo patri suo fecit secundum Iohannem. Nam et illum adolescentem festinantem ad exsequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit et super patrem suum et super matrem suam non contaminabitur. [9] Ergo et hoc nos interdictum observare debemus? Non utique; vivit enim unicus pater noster deus et mater ecclesia et neque mortui sumus, qui deo vivimus, neque mortuos sepelimus, quia et illi vivunt in Christo; certe sacerdotes sumus a Christo vocati, monogamiae debitores ex pristina dei lege, quae nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit.