XVII.
1. Vetus es, uera si uelimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau uenatorem ferarum; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae uenis, ita spiritu deficis. 2. Si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos uendes; apud te agape in caccabis feruet, fides in culmis calet, spes in ferculis iacet. 3. Sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae lasciuia atque luxuriae. Quam societatem et apostolus sciens cum praemisisset non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit nec in cubilibus et libidinibus. 4. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus duplicem honorem dederit ut et fratribus et praepositis. Quis sanctior inter uos, nisi conuiuandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior? 5. Merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae, mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti nos non dubitamus exerte mandare: ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur. 6. Palam disciplinas nostras uindicemus. Nos certi sumus eos qui in carne sunt deo placere non posse, non utique in substantia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in uoluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram. 7. Facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introibit caro exilior; citius resuscitabitur caro leuior, diutius in sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit, quibus et uires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis inualescunt. 8. Sed nostra alia robora aliaeque uires, sicut et alia certamina, quibus non est luctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus mundi potestates, aduersus spiritalia malitiae. Aduersus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. 9. Ceterum saginatior Christianus ursis et leonibus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et aduersus bestias maciem exercere debebit.