• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Apologeticum

XXXVIII.

[1] Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur quale de inlicitis factionibus timeri solet? [2] Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam. [3] At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus, nec ulla magis res aliena quam publica. Unam omnium rempublicam agnoscimus mundum.

[4] Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus. Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate. [5] Quo vos offendimus, si alias praesumimus voluptates? Si oblectari novisse nolumus, nostra iniuria est, si forte, non vestra. Sed reprobamus quae placent vobis. Nec vos nostra delectant. Sed licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est animi aequitatem, et ampla negotia Christianae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Apologeticum
Übersetzungen dieses Werks
Apologetikum (BKV) vergleichen
Apologétique vergleichen
The Apology vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - Apology

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung