IX.
[1] Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec ualde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caueamus. [2] Quare centum oues? Et quid utique decem drachmae? Et quae illae scopae? Necesse erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo uolebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. [3] Huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a ueritate. Sunt autem, quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur, cui exemplum procuratur. [4] Et duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ouis. Quibus enim cohaerent, eandem habent causam, eandem utique mussitationem Pharisaeorum erga commercium Domini
[12] Quod si nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum Domini simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat Dominus utique, ut quod perierat saluum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius. [13] Hoc et in parabolis figurabat et in sententiis praedicabat. Quis perit hominum, quis labat de ualetudine, nisi qui Deum nescit? Quis saluus ac sanus, nisi qui Deum nouit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. [14] Vide an habeat ethnicus substantiam in Deo patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in Deum, per quam et apostolus notat in sapientia Dei non cognouisse mundum per sapientiam Deum, quam utique a Deo acceperat. [15] Hanc itaque prodegit longe a Domino moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame ueritatis compulsus tradidit se principi huius aeui. Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubinec illi compos esset uitalis esca simulque alios uideret in opere diuino abundantes pane caelesti. [16] Recordatur patris Dei, satisfacto redit, uestem pristinam recipit, statum scilicet eum, quem Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accipit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis uescitur, eucharistia scilicet. [17] Hic erit prodigus filius, qui numquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus reuertentem in publicanis et peccatoribus maerebant. [18] Et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est liuor, non quia innocentes et Deo obsequentes Iudaei, sed quia inuidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat. [19] Et utique Iudaeus ad primam statim uocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem. Illa enim etiam ethnicis relucet, haec uero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est.
[20] Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationes reddidisse. Ceterum si in hoc gestit diuersa pars ouem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia seruari. [21] Sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ouem per aspera quaeque et abrupta fugitiuam humeris ipsius Domini in gregem referet. [22] Sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum Domini custodire debemus atque praeceptum. Non est leuior transgressio in interpretatione quam in conuersatione.
