I.
[1] Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnibus bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabatur, si natura praestruxerat, si disciplina persuaserat, si censura compresserat, siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur. [2] Sed ut mala magis uincunt, quod ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. [3] Denique de qua incipimus eo usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur, isque satis castus habeatur, qui non nimis castus fuerit. [4] Sed uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset ut infructuosa, quae non apud Deum egisset. Malo nullum bonum quam uanum. Quid prodest esse, quod non prodest?
[5] Nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam per lauacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque testamento, et coacta constantius ex metu et uoto aeterni ignis et regni. [6] Aduersus hanc nunc, ne dissimulare potuissem, audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. Pontifex scilicet maximus, episcopus episcoporum, edicit: « Ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. » [7] O edictum cui adscribi non poterit: Bonum factum ! Et ubi proponetur liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis, sub ipsis libidinum titulis. Illic eiusmodi paenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa uersabitur. Illic legenda est uenia, quo cum spe eius intrabitur. [8] Sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et uirgo est. Absit, absit a sponsa Christi tale praeconium ! Illa, quae uera est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula. [9] Non habet, quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit, quod et terrenum Dei templum citius spelunca latronum appellari potuit a Domino quam moechorum et fornicatorum.
[10] Erit igitur et hic aduersus psychicos titulus, aduersus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam leuitatis obiciant. Numquam societatis repudium delicti praeiudicium. Quasi non facilius sit errare cum pluribus, quando ueritas cum paucis ametur. [11] At enim me non magis dedecorabit utilis leuitas quam ornarit nocens. Non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. [12] Nemo proficiens erubescit. Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas deuolutus est et apostolus : Cum paruulus, inquit, essem, tamquam paruulus loquebar, tamquam paruulus sapiebam ; at ubi uir sum factus, ea quae paruuli fuerant euacuaui. [13] Adeo diuertit a sententiis pristinis nec idcirco deliquit, quod aemulator factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant. [14] Atque utinam et isti, qui meram et ueram integritatem carnis obtruncant amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus ueniam pollicentur aduersus principalem Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat id uolens eripere quod uitae anteponunt. [15] Sed iam haec gloria extinguitur et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis nullam subscribere ueniam, quando propterea, quotiens uolunt, nubant, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quod melius est nubere quam uri. [16] Nimirum propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. Cur ergo et crimma postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae iure? [17] Nam et remedia uacabunt, cum crimina indulgentur et crimina manebunt, si remedia uacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecauendo uanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecauent, cum aut praecauendum non sit ubi parcitur aut parcendum non sit ubi praecauetur. [18] Praecauent enim, quasi nolint admitti tale quid, indulgent autem, quasi uelint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere; si indulgere uelint, non debeant praecauere. [19] Nec enim moechia et fornicatio de modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecauet et securitas quae indulget. Sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capiunt et indulgeri quasi modica et praecaueri quasi maxima.
[20] Nobis autem maxima aut summa sic quoque praecauentur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diuersas, et ideo durissime nos infamantes Paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus. [21] Eundem limitem liminis moechis quoque et fornicatoribus figimus ieiunas pacis lacrimas profusuris nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.