• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De pudicitia De Pudicitia

XI.

[1] Exinde quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. Si uero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit Dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc aduersariis confertur, et si iam Christianis ueniam delictorum praestitisset. [2] Nunc enim dicimus, soli Domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur. Ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. [3] Christiana enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis id est Domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum ordinem fidei, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante Spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Pudicitia
Translations of this Work
De la pudicité Compare
On Modesty Compare
Über die Ehrbarkeit (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On Modesty

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy