XII.
[1] Itaque isti qui alium Paracletum in apostolis et per apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in apostolis possident, age nunc uel de apostolico instrumento doceant maculas carnis post baptisma respersae paenitentia dilui posse. [2] Nos in apostolis quoque ueteris legis forma soluta cernimus moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte lenior existimetur in nouitate disciplinarum quam in uetustate. [3] Cum primum intonuit euangelium et uetera concussit, ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primum hanc regulam de auctoritate Spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi coeperant. [4] Visum est, inquiunt, Spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. A quibus obseruando recte agetis uetante uos Spiritu sancto. [5] Sufficit et hic seruatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. Interdictum enim sanguinis multo magis humani intellegemus. [6] Porro qualia uideri uolunt apostoli crimina, quae sola in obseruatione de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt? Non quod alia permittant, sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia, qui ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. [7] Cur ergo ceruicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illi compendia ista disciplinae semper imponant? Cur tot uincula indulgent, nisi ut perpetuo ad necessariora constringant? [8] Soluerunt a pluribus, ut nocentioribus obseruandis obligaremur. Compensatione res acta est. Lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. Compensatio autem reuocabilis non est, nisi denique reuocabitur iteratione moechiae utique et sanguinis et idololatriae. [9] Tota enim iam lex sumetur, si ueniae condicio soluetur. Sed non leuiter nobiscum pactus est Spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo magis honorandus. Sponsionem eius nemo dissoluet nisi ingratus. Iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae retinuit. [10] Nouissimi testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. Satis denegauit ueniam eorum, quorum custodiam elegit, uindicauit quae non proinde concessit. [11] Hinc est, quod neque idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. De qua finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere ; aut si credere quidam possunt, debebunt probare.
