XIV.
[1] Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum : Sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis, non in fornicatoris persona conuenire. [2] Si enim dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique damnauerat eum magis quam increpauerat. Alius ergo erat, cui uoluit sufficere increpationem ; siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed damnationem. [3] Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristauerint incondite agentes et contristati sint ab illo increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam aliquis potuerit adipisci. [4] Animaduertamus autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, inuidiosam et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. [5] Sic enim exegerant schismata et aemulationes et dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et inuidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. Et qualis inuidia humilitatis aculeus? [6] Deo gratias ago, quod neminem uestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. Nec enim iudicaui scire aliquid in uobis quam Iesum Christum et hunc crucifixum. [7] Et puto, nos Deus apostolos nouissimos elegit uelut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema, et: Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum Dominum nostrum uidi? [8] De quali contra supercilio pronuntiare compulsus est: Mihi autem in modico est, ut a uobis interroger aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum, et: Gloriam meam nemo inaniet. Non scitis quod angelos sumus iudicaturi? [9] Ceterum libertas quam aperta obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis : Iam ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis, et: Si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire ! [10] Nonne et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim, inquit, te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? <Si autem accepisti,> quid gloriaris, quasi non acceperis? Nonne et illos in os caedit? [11] Quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes percutiendo conscientias fratrum infirmas in Christum delinquent. Iam uero et nominatim : Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? Et: Si alii de potestate uestra consequuntur, non magis nos? [12] Aeque et illos singulari stilo figit: Propterea qui se putat stare, uideat ne cadat, et: Si quis contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia Domini. [13] Tali clausula maledicto detexta, si quis non amat Dominum Iesum, sit anathema maranatha, aliquem utique percussit.
Sed illic magis stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit. [14] Quasi non sim uenturus ad uos, inflati sunt quidam. Veniam autem citius, si permiserit Dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed uirtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in uirtute. Et quid uultis? Veniam ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? [15] Quid enim suberat? Auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio, qualis nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. Et uos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit? [16] Pro quo lugerent? Vtique pro mortuo. Ad quem lugerent? Vtique ad Dominum, ut quo modo auferatur de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur (hoc enim non a Deo postularetur quod erat in praesidentis officio), sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadauer, quo captiuum, esset, immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. [17] Et ideo, quomodo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi satanae in interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur, quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur numquam in castra ecclesiae reuersura. [18] Videmus itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam inflatum et in quendam incestum, in alterum uirga, in alterum sententia armatam: virga, qua minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat quaque damnabat. [19] Certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero sub repraesentatione poenae perisse. Stat enim ille timens plagam, abiit ille luens poenam.
[20] Cum ad Corinthios eiusdem apostoli litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec causa proscribitur. Res cum sensibus conferam. [21] Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane rei ratio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus uero damnatus est. Inflato ignoscitur, sed increpito ; incesto non uidetur ignotum, ut damnato. [22] Si ei ignoscebatur, cui deuoratio ex maerore nimio timebatur, deuorari adhuc increpitus periclitabatur deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem ; damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur, qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. [23] Si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum praecauebatur quod nondum perisset. Nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc saluo. [24] Damnatus autem et quidem in possessionem satanae iam tunc perierat ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. Quomodo uereretur fraudem pati eius, quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? [25] Postremo, quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione deciderit an quod interlocutione suspenderit, et utique eum iudicem, qui non solet ea quae destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur? [26] Age iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et maerore saucius propterea permittente modulo delicti ueniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? [27] Hoc enim legisse debueras, etsi non epistola, sed in ipsa apostoli secta, a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et ueritate, uas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae leuitatis inficeres, ut aut damnauerit temere quem mox esset absoluturus aut temere absoluerit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparauerat, ne in consuetudinem deputaretur, quam absens iudicarat, ne spatium reus lucraretur, quam aduocata etiam Domini uirtute damnauerat, ne humana sententia uideretur. [28] Lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de uirtute Domini, si quod de consilio eorum pronuntiauerat, rescidit.
