• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De pudicitia De Pudicitia

XVII.

[1] Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur. [2] Quid denique et Thessalonicensibus scribit? Aduocatio enim nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: Haec est uoluntas Dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere in sanctimonia et bonore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes, quae Deum ignorant. [3] Quid Galatae legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt consecuturi hereditati. [4] Romani uero quid magis discunt quam non derelinquere Dominum post fidem? Quid ergo dicimus? Perseueremus in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui sumus delinquentiae, quomodo uiuemus in ea adhuc? [5] An ignoratis, quod, qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem, ut, sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. [6] Si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius. [7] Quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. Quod autem uiuit, Deo uiuit. Ita et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, uiuentes autem Deo per Christum Iesum. [8] Igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. Aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori.

[9] Instat autem apostolus prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis nouerat. Sicut enim exhibuistis membra uestra famula immunditiae et iniquitati , ita et nunc exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam. [10] Nam etsi habitare bonum in carne sua negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate carnis. Lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis. [11] Licet enim ex parte ex Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit Deus per carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit delinquentiam in carne, ut ius legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. [12] Sensum autem carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in Deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, Deo placere non posse. [13] Et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est ut moriamini. Quid autem intellegimus carnis sensum et carnis uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? Cetera enim carnis et apostolus nominasset.

[14] Proinde et Ephesiis pristina reputans de futuro monet: In quibus et nos conuersati sumus facientes concupiscentias et uoluptates carnis. Notans denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem, inquit, non sic didicistis Christum. [15] Et iterum si dicit: Qui furabatur, iam non furetur, silet qui moechabatur hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. Adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui uolens. [16] Omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore uestro. Item: Fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos, tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat Dei regnum. Nemo uos seducat inanibus uerbis. Propter hoc uenit ira Dei super filios incredulitatis. [17] Quis seducit inanibus uerbis, nisi qui contionatur remissibilem esse moechiam? Non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic : Et nolite inebriari uino, in quo est luxuria. [18] Demonstrat et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium.

Concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. Pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. [19] Etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis fecerat. Circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit circumcisionem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Pudicitia
Übersetzungen dieses Werks
De la pudicité vergleichen
On Modesty vergleichen
Über die Ehrbarkeit (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On Modesty

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung