• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De pudicitia De Pudicitia

XX.

[1] Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei sacramentum et ubique de ecclesia eradicat omne sacrilegium impudicitiae sine ulla restitutionis mentione. Volo tamen ex redundanti alicuius etiam comitis apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam magistrorum. [2] Extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a Deo satis auctorati uiri, ut quem Paulus iuxta se constituerit in abstinentiae tenore : Aut ego solus et Barnabas non habemus operandi potestatem? Et utique receptior apud ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. [3] Monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae iacere ab operibus mortuorum, impossibile est enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustauerunt et participauerunt Spiritum sanctum et uerbum Dei dulce gustauerunt, occidente iam aeuo cum exciderint, rursus reuocari in paenitentiam, refigentes cruci in semetipsos filium Dei et dedecorantes. [4] Terra enim quae bibit saepius deuenientem in se humorem et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem Dei consequitur; proferens autem spinas reproba et maledictioni proxima, cuius finis in exustionem. [5] Hoc qui ab apostolis didicit et cum apostolis docuit, numquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam promissam ab apostolis norat. Optime enim legem interpretabatur et figuras eius iam in ipsa ueritate seruabat. [6] Ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem uarietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit a capite usque ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum uiderit, emundabit eum, quoniam conuertit in album, mundus est. Qua uero die uisus fuerit in eiusmodi color uiuus, inquinatus est. [7] Conuersum enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae uitium et macula aestimatur in saeculo, et totum nouatum mundum uoluit intellegi, qui iam non sit uarius, non sit de pristino et nouo aspersus. Si uero post abolitionem in uetustatem aliquid ex illa reuixerit, rursum in carne eius quod emortuum delicto habebatur immundum iudicari nec expiari iam a sacerdote. Ita moechia de pristino recidiua et unitatem noui coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile est uitium. [8] Item de domo : Si quae maculae et cauositates adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent. [9] Dehinc introgressus sacerdos si inuenisset cauositates uiridicantes nel rubescentes, et aspectum earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad ianuam et secerneret domum illam septem diebus. Dehinc die septima regressus si animaduertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret exterminari eos lapides, in quibus tactus leprae fuisset, et abici extra ciuitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum et puluere alio inliniri domum. [10] Oportet enim, cum peruenitur ad summum sacerdotem Patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima, ut ubi introierit eam sermo Dei et inuenerit maculas ruboris et uiroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos et cruentos (nam et Apocalypsis uiridi equo mortem, russeo autem praeliatorem imposuit), proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substrui lapides, quales in Abrahae , fiunt, ut ita homo habilis Deo sit. [11] Quod si post recuperationem et reformationem rursus sacerdos animaduerterit in eadem domo de pristinis cauis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiauit, et iussit deponi materias et lapides et omnem structuram eius et abici in locum immundum. [12] Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur extra ciuitatem in locum immundum, deditus scilicet satanae in carnis interitum, nec amplius reaedificatur in ecclesia post ruinam. [13] Sic et de famulae concubitu, quae homini esset reseruata, necdum redempta, necdum liberata. Prospicietur, inquit, illi et non morietur, quia nondum est manumissa, cui seruabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa, cui seruabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa non habet ueniam.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Pudicitia
Traductions de cette œuvre
De la pudicité Comparer
On Modesty Comparer
Über die Ehrbarkeit (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - On Modesty

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité