VI.
[1] Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias. [2] Vetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Iohannem secundum Dominum. [3] Nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. Onera enim legis usque ad Iohannem, non remedia. Operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam. [4] Manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae pudicitiae. In qua lege beatus uir qui meditabitur die ac nocte. De qua idem Dauid rursus : Lex Domini inuituperabilis, conuertens animas; iura Domini directa, oblectantia corda; praeceptum Domini longe lucens, inluminans oculos. [5] Sic et apostolus : Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum ; utique : Non moechaberis. Sed et supra : Legem ergo euacuamus per fidem? Absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. [6] Pro « non moechaberis », « qui uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo », et pro « non occides » « qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gebennae ». Quaere, an salua sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi.
[7] Ceterum si qua uobis exempla in sinum plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum id est concupiscentias et uoluntates non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia, quia et aliquando concessa est. [8] Cui emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus retro restitutum. [9] Communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Vriae caedem cum causa eius moechia confessione purgauit. [10] Iam et incesta donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, uerum et simul plures, propter patres nostros. [11] Vtique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo uenia moechiae uindicatur. [12] Habemus quidem et nos eiusdem uetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. [13] Et utique sufficit tantum numerum XXIV milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. [14] Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si uolunt psychici, etiam potestatem. Luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a Domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. [15] Adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat usquequaque libidinis uirus et + lacteae sordes, non habentes, id onear quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. [16] At ubi sermo Dei descendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. [17] Quid itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non templum Dei uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. [18] Itaque si exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet Domini et agni, tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis atque moechiae habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.
