Edition
Masquer
De civitate Dei (CCSL)
Caput XXIX: Quae ab Esaia de Christo et ecclesia sint praedicta.
Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breues in eorum conparatione, qui maiores ideo uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus. Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit ciuitate, multo plura quam ceteri prophetauit, ita ut a quibusdam euangelista quam propheta potius diceretur. sed propter rationem operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. ex persona quippe dei patris loquens: ecce, inquit, intelleget puer meus et exaltabitur et glorificabitur ualde. quemadmodum stupescent super te multi, ita gloria priuabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum; quoniam quibus non est nuntiatum de illo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. domine, quis credidit auditui nostro, et bracchium domini cui reuelatum est? adnuntiauimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non est species illi neque gloria. et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam auersa est facies eius, inhonoratus est nec magni aestimatus est. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos existimauimus illum esse in dolore et in plaga et in adflictione. ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra. eruditio pacis nostrae in eo; liuore eius nos sanati sumus. omnes ut oues errauimus, homo a uia sua errauit; et dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, propter quod adflictus est, non aperuit os. ut ouis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum est. generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra uita eius. ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. et dabo malignos pro sepultura eius et diuites pro morte eius. quoniam iniquitatem non fecit nec dolum in ore suo; et dominus uult purgare eum de plaga. si dederitis pro peccato animam uestram, uidebitis semen longaeuum; et dominus uult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, iustificare iustum bene seruientem pluribus; et peccata eorum ipse portabit. propterea ipse hereditabit plures et fortium diuidet spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum portauit, et propter peccata eorum traditus est. haec de Christo. iam uero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum. dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. et semen tuum hereditabit gentes, et ciuitates desertas inhabitabis. ne timeas, quoniam confusa es, neque reuerearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam obliuisceris et obprobrium uiduitatis tuae non eris memor. quoniam dominus faciens te, dominus sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse deus Israel uniuersae terrae uocabitur; et cetera. uerum ista sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inuiti.
Traduction
Masquer
The City of God
Chapter 29.--What Things are Predicted by Isaiah Concerning Christ and the Church.
The prophecy of Isaiah is not in the book of the twelve prophets, who are called the minor from the brevity of their writings, as compared with those who are called the greater prophets because they published larger volumes. Isaiah belongs to the latter, yet I connect him with the two above named, because he prophesied at the same time. Isaiah, then, together with his rebukes of wickedness, precepts of righteousness, and predictions of evil, also prophesied much more than the rest about Christ and the Church, that is, about the King and that city which he founded; so that some say he should be called an evangelist rather than a prophet. But, in order to finish this work, I quote only one out of many in this place. Speaking in the person of the Father, he says, "Behold, my servant shall understand, and shall be exalted and glorified very much. As many shall be astonished at Thee." 1 This is about Christ.
But let us now hear what follows about the Church. He says, "Rejoice, O barren, thou that barest not; break forth and cry, thou that didst not travail with child: for many more are the children of the desolate than of her that has an husband." 2 But these must suffice; and some things in them ought to be expounded; yet I think those parts sufficient which are so plain that even enemies must be compelled against their will to understand them.