Caput XXX: De conexione bellorum, quae aduentum Christi plurima et grauissima praecesserunt.
Qua igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia uel potius amentia illa dis suis non inputant, et haec nostro inputant Christo? crudelia bella ciuilia, omnibus bellis hostilibus, auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa respublica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante aduentum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione causarum a bello Mariano atque Sullano ad bella Sertorii et Catilinae - quorum a Sulla fuerat ille proscriptus, ille nutritus - , inde ad Lepidi et Catuli bellum - quorum alter gesta Sullana rescindere, alter defendere cupiebat - , inde ad Pompei et Caesaris - quorum Pompeius sectator Sullae fuerat eiusque potentiam uel aequauerat uel iam etiam superauerat; Caesar autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat, quam tamen illo uicto interfectoque transcendit - , hinc ad alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, peruenerunt, quo imperante natus est Christus. nam et ipse Augustus cum multis gessit bella ciuilia, et in eis etiam multi clarissimi uiri perierunt, inter quos et Cicero, ille disertus artifex reipublicae regendae. Pompei quippe uictorem Gaium Caesarem, qui uictoriam ciuilem clementer exercuit suisque aduersariis uitam dignitatemque donauit, tamquam regni adpetitorem quorundam nobilium coniuratio senatorum uelut pro reipublicae libertate in ipsa curia trucidauit. huius deinde potentiam multum moribus dispar uitiisque omnibus inquinatus atque corruptus adfectare uidebatur Antonius, cui uehementer pro eadem illa uelut patriae libertate Cicero resistebat. tunc emerserat mirabilis indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris filius adoptiuus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus. huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium nutriretur, Cicero fauebat, sperans eum depulsa et obpressa Antonii dominatione instauraturum reipublicae libertatem, usque adeo caecus atque inprouidus futurorum, ut ille ipse iuuenis, cuius dignitatem ac potestatem fouebat, et eundem Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione permitteret et ipsam libertatem reipublicae, pro qua multum ille clamauerat, dicioni propriae subiugaret.