Caput VI: De cupiditate Nini regis, qui ut latius dominaretur primus intulit bella finitimis.
Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pompeium secutus non Latine tantum, sicut ille, uerum etiam breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. populi nullis legibus tenebantur, arbitria principum pro legibus erant; fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur. primus omnium Ninus rex Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua imperii cupiditate mutauit. hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Libyae perdomuit. et paulo post: Ninus, inquit, magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmauit. domitis igitur proximis cum accessione uirium fortior ad alios transiret et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset, totius orientis populos subegit. qualibet autem fide rerum uel iste uel Trogus scripserit - nam quaedam illos fuisse mentitos aliae fideliores litterae ostendunt - , constat tamen et inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse longe lateque porrectum. tam diu autem perseuerauit, ut Romanum nondum sit eius aetatis. nam sicut scribunt, qui chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit hoc regnum, donec transferretur ad Medos. inferre autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?
