Caput VII: An regna terrena inter profectus suos atque defectus deorum iuuentur uel deserantur auxilio.
Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et prolixum fuit, quare dis Romanis tribuitur Romanum regnum locis amplum temporibusque diuturnum? quaecumque enim causa est illa, eadem est etiam ista. si autem et illud deorum adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. non enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc colebant deos. aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores fabros imperii construendi atque seruandi, numquidnam mortui sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non sibi reddita uel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt, atque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid commodius pollicente? quae gens non angustis orientis finibus post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed breuissimum tempore in suo regno adhuc usque perdurat. hoc si ita est, aut infideles di sunt, qui suos deserunt et ad hostes transeunt - quod nec homo fecit Camillus, quando uictor et expugnator aduersissimae ciuitatis Romam, cui uicerat, sensit ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae, a Gallis iterum liberauit - , aut non ita fortes sunt, ut deos esse fortes decet, qui possunt humanis uel consiliis uel uiribus uinci; aut si, cum inter se belligerant, non di ab hominibus, sed di ab aliis dis forte uincuntur, qui sunt quarumque proprii ciuitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias, quas pro sua quisque parte suscipiunt. non itaque deos suos debuit colere ciuitas magis quam alios, a quibus adiuuarentur sui. postremo quoquo modo se habeat deorum iste uel transitus uel fuga, uel migratio uel in pugna defectio, nondum illis temporibus atque in illis terrarum partibus Christi nomen fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes clades bellicas amissa atque translata sunt. nam post mille ducentos et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud illius gentis uani homines dicerent, nisi regnum, quod tam diu conseruatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus desertis et illa recepta perire potuisse? in qua uoce uanitatis, quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. quamquam Romanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit, et ab illa est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperandum est. quis enim de hac re nouit uoluntatem dei?
