• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber IV

Caput X: Quas opiniones secuti sint, qui diuersos deos diuersis mundi partibus praefecerunt.

Cur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur soror et coniux? quia Iouem, inquiunt, in aethere accipimus, in aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum superius, alterum inferius. non est ergo ille, de quo dictum est Iouis omnia plena, si aliquam partem inplet et Iuno. an uterque utrumque inplet, et ambo isti coniuges et in duobus istis elementis et in singulis simul sunt? cur ergo aether datur Ioui, aer Iunoni? postremo ipsi duo satis essent: quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? et ne ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno Salacia, Plutoni Proserpina. nam sicut inferiorem caeli partem, id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia et terrae inferiorem Proserpina. quaerunt quemadmodum sarciant fabulas, nec inueniunt. si enim haec ita essent, tria potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres proderent, ut singula deorum coniugia diuiderentur singulis elementis. nunc uero omni modo adfirmauerunt aliud esse aetherem, aliud aerem. aqua uero siue superior siue inferior utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut aqua non sit? et inferior terra quid aliud potest esse quam terra quantalibet diuersitate distincta? deinde ecce iam totus in his quattuor uel tribus elementis corporeus conpletus est mundus: Minerua ubi erit? quid tenebit? quid inplebit? simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista filia non sit amborum. aut si aetheris partem superiorem Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod de Iouis capite nata sit: cur non ergo ipsa potius deorum regina deputatur, quod sit Ioue superior? an quia indignum erat praeponere patri filiam? cur non de Ioue ipso erga Saturnum iustitia ista seruata est? an quia uictus est? ergo pugnarunt? absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. ecce fabulis non credatur et de dis meliora sentiantur: cur ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis certe sedes honoris? quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo est. tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. quid enim indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique caelum et terra? nam hoc quoque in libris suis habent eorum docti atque sapientes. neque de figmentis poeticis, sed de philosophorum libris a Vergilio dictum est: tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit, id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas differentias uolunt esse atque in ipsa terra aliud Terram, aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos habent suis nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis aris sacrisque ueneratos. eandem terram etiam matrem deum uocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum istorum non poeticos, sed sacrorum libros non solum Iuno, soror et coniux, sed etiam mater est Iouis. eandem terram Cererem, eandem etiam Vestam uolunt, cum tamen saepius Vestam nonnisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos, sine quibus ciuitas esse non potest, et ideo illi uirgines solere seruire, quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur. quam totam uanitatem aboleri et extingui utique ab illo oportuit, qui est natus ex uirgine. quis enim ferat, quod, cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, aliquando Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut uanescat in ancillis eius honorata uirginitas? si enim Vesta Venus est, quomodo ei rite uirgines a Veneriis operibus abstinendo seruierunt? an Veneres duae sunt, una uirgo, altera mulier? an potius tres, una uirginum, quae etiam Vesta est, alia coniugatarum, alia meretricum? cui etiam Phoenices donum dabant de prostitutione filiarum, antequam eas iungerent uiris. quae illarum est matrona Vulcani? non utique uirgo, quoniam habet maritum. absit autem ut meretrix, ne filio Iunonis et cooperario Mineruae facere uideamur iniuriam. ergo haec ad coniugatas intellegitur pertinere: sed eam nolumus imitentur in eo quod fecit illa cum Marte. rursus, inquiunt, ad fabulas redis. quae ista iustitia est, nobis suscensere, quod talia dicimus de dis eorum, et sibi non suscensere, qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum suorum? et - quod esset incredibile, nisi contestatissime probaretur - haec ipsa theatrica crimina deorum in honorem instituta sunt eorundem deorum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité