• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber IV

Caput XIII: De his, qui sola rationalia animantia partes esse unius dei adserunt.

Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes dei esse contendunt: non uideo quidem, si totus mundus deus est, quomodo bestias ab eius partibus separent; sed obluctari quid opus est? de ipso rationali animante, id est homine, quid infelicius credi potest, quam dei partem uapulare, cum puer uapulat? iam uero partes dei fieri lasciuas, iniquas, inpias atque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui prorsus insanit? postremo quid irascitur eis, a quibus non colitur, cum a suis partibus non colatur? restat ergo ut dicant omnes deos suas habere uitas, sibi quemque uiuere, nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes non possint. quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo ab eis putari regnum constituisse uel auxisse Romanum. nam si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et operibus propriis, nec alter inruat in alterius? a rege igitur deorum regnum hominum potuit propagari et augeri.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung