Caput XIV: Augmenta regnorum Ioui incongruenter adscribi, cum, si Victoria ut uolunt dea est, ipsa huic negotio sola sufficeret.
Hic primum quaero, cur non etiam ipsum regnum aliquis deus est? cur enim non ita sit, si Victoria dea est? aut quid ipso Ioue in hac causa opus est, si Victoria faueat sitque propitia et semper eat ad illos, quos uult esse uictores? hac dea fauente et propitia, etiam Ioue uacante uel aliud agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non cederent? an forte displicet bonis iniquissima inprobitate pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad dilatandum regnum bello spontaneo prouocare? plane si ita sentiunt adprobo et laudo.