Caput XXIII: De Felicitate, quam Romani, multorum ueneratores deorum, diu non coluerunt honore diuino, cum pro omnibus sola sufficeret.
Sed - unde nunc agitur - si libri et sacra eorum uera sunt et Felicitas dea est, cur non ipsa una quae coleretur constituta est, quae posset uniuersa conferre et conpendio facere felicem? quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix fiat? cur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos principes Lucullus aedem constituit? cur ipse Romulus felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissimum struxit nec propter aliquid dis ceteris supplicauit, quando nihil deesset, si haec adesset? nam et ipse nec prius rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam non haberet. ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si quos alios? ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, inter quos etiam deam Cloacinam, Felicitate neglecta? ut quid Numa tot deos et tot deas sine ista? an eam forte in tanta turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse nouos Pauorem atque Pallorem propitiandos non introduceret, si deam istam nosset aut coleret. praesente quippe Felicitate omnis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus aufugeret. deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? an ideo grandius imperium quam felicius fuit? nam quomodo ibi esset uera felicitas, ubi uera non erat pietas? pietas est enim uerax ueri dei cultus, non cultus falsorum tot deorum, quot daemoniorum. sed et postea iam in deorum numerum Felicitate suscepta magna bellorum ciuilium infelicitas subsecuta est. an forte iuste est indignata Felicitas, quod et tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cloacina et Pauor et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed crimina colentium? ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda uisa est, cur non uel inlustrius ceteris colebatur? quis enim ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium Iouis adhiberi, nec inter deos, quos selectos uocant, Felicitas constituta est? templum aliquod ei fieret, quod et loci sublimitate et operis dignitate praemineret. cur enim non aliquid melius quam ipsi Ioui? nam quae etiam Ioui regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. et potior est felicitas regno. nemo enim dubitat facile inueniri hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem inuenitur, qui se nolit esse felicem. ipsi ergo di si per auguria uel quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur, utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes maior atque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis Capitolini Felicitas potius obtineret. non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest, qui esse uellet infelix. nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres di, Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi suo nullo modo cedere loco uoluerunt. nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque uidebatur, ab dis aliis cerneret praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque principi uoluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est, per augurium quaesiuit, utrum concedere locum uellent Ioui; atque ipsi inde cedere omnes uoluerunt praeter illos quos commemoraui, Martem, Terminum, Iuuentatem; atque ideo Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc uix homines doctissimi scirent. nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, Marte, Iuuentate contemptus est. sed ipsi etiam, qui non cesserant Ioui, profecto cederent felicitati, quae illis regem fecerat Iouem. aut si non cederent, non id contemptu eius facerent, sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine illa in locis propriis eminere. ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta discerent ciues, unde omnis boni uoti petendum esset auxilium, ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent, quorum esset nemo qui nollet, atque ita ipsa a se ipsa peteretur, quae ab omnibus petebatur. quis enim aliquid ab aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felicitatem existimat pertinere? proinde si felicitas habet in potestate cum quo homine sit - habet autem, si dea est - : quae tandem stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa inpetrare? hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam loci dignitate debuerunt. sicut enim apud ipsos legitur, Romani ueteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina pertinerent. sed postquam Ioui templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire iam non potest, se saltem legisse meminerit. si autem felicitas dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est dei: ille deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo uana sectatur, dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis offendens. sic enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem colit et deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui uerum habet, non petit.