• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber IV

Caput XXV: De uno tantum colendo deo, qui licet nomine ignoretur, tamen felicitatis dator esse sentitur.

Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod uolumus. si enim iam humana infirmitas sensit nonnisi ab aliquo deo dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem Iouem: quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, eum appellare uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse felicitatem, quem iam colebant, sed utique ab illo, quem nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. confirmo prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. illi, inquam, non sufficiat ad colendum deus dator felicitatis, cui non sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. cui autem sufficit - non enim habet homo quid amplius optare debeat - , seruiat uni deo datori felicitatis. non est ipse, quem nominant Iouem. nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis inquirerent, neque ipsum Iouem cum tantis iniuriis colendum putarent. iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri pulchri inpudicus amator et raptor.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung