• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber IV

Caput XXVI: De ludis scaenicis, quos sibi di celebrari a suis cultoribus exegerunt.

Sed fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad deos transferebat: diuina mallem ad nos. merito displicuit uiro graui diuinorum criminum poeta confictor. cur ergo ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorum honoribus exhibentur, inter res diuinas a doctissimis conscribuntur? hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, sed contra instituta maiorum; an exclamarent et illi: quid nos fecimus. ipsi di ista suis honoribus exhibenda flagitauerunt, atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia neglectum est aliquid, seuerissime uindicarunt, quia id quod neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt. inter eorum commemoratur uirtutes et miranda facta quod dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur, quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus uidelicet ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium. cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus seuerius imperatum est: amisit filium, quia non fecit. tertia nocte dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret, inmineret. cum etiam sic non auderet, in morbum incidit acrem et horribilem. tum uero ex amicorum sententia ad magistratus rem detulit atque in lectica adlatus est in senatum expositoque somnio recepta continuo ualetudine pedibus suis sanus abscessit. tanto stupefactus miraculo senatus quadruplicata pecunia ludos censuit instaurari. quis non uideat, qui sanum sapit, subditos homines malignis daemonibus, a quorum dominatione non liberat nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, ui conpulsos esse exhibere talibus dis, quae recto consilio poterant turpia iudicari? in illis certe ludis poetica numinum crimina frequentantur, qui ludi cogentibus numinibus iussu senatus instaurabantur. in illis ludis corruptorem pudicitiae Iouem turpissimi histriones cantabant agebant placebant. si illud fingebatur, ille irasceretur; si autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando coleretur, nisi diabolo seruiretur? ita ne iste Romanum conderet dilataret conseruaret imperium, quouis Romano, cui talia displicebant, homine abiectior? iste daret felicitatem, qui tam infeliciter colebatur, et nisi ita coleretur, infelicius irascebatur?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité