Caput X: Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
Quibus recte consideratis atque perspectis adtende utrum aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum uerteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam uacare sententiam, ubi ait: scimus quia diligentibus deum omnia cooperatur in bonum. amiserunt omnia quae habebant. numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris hominis bona, qui est ante deum diues? hae sunt opes Christianorum, quibus opulentus dicebat apostolus: est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus. habentes autem uictum et tegumentum his contenti sumus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim est omnium malorum auaritia, quam quidam adpetentes a fide pererrauerunt et inseruerunt se doloribus multis. quibus ergo terrenae diuitiae in illa uastatione perierunt, si eas sic habebant, quemadmodum ab isto foris paupere, intus diuite audierant, id est, si mundo utebantur tamquam non utentes, potuerunt dicere, quod ille grauiter tentatus et minime superatus: nudus exiui de utero matris meae, nudus reuertar in terram. dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini benedictum; ut bonus seruus magnas facultates haberet ipsam sui domini uoluntatem, cui pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus uiuens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. illi autem infirmiores, qui terrenis his bonis, quamuis ea non praeponerent Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum haec amando peccauerint, perdendo senserunt. tantum quippe doluerunt, quantum se doloribus inseruerant, sicut apostolum dixisse supra commemoraui. oportebat enim ut eis adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu fuerat neglecta uerborum. nam cum dixit apostolus: qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et cetera, profecto in diuitiis cupiditatem reprehendit, non facultatem, quoniam praecepit alibi dicens: praecipe diuitibus huius mundi non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; bene faciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. haec qui de suis diuitiis faciebant, magnis sunt lucris leuia damna solati plusque laetati ex his, quae facile tribuendo tutius seruauerunt, quam contristati ex his, quae timide retinendo facilius amiserunt. hoc enim potuit in terra perire, quod piguit inde transferre. nam qui receperunt consilium domini sui dicentis: nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesaurum in caelo, quo fur non accedit neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, tribulationis tempore probauerunt quam recte sapuerint non contemnendo ueracissimum praeceptorem et thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. nam si multi gauisi sunt ibi se habuisse diuitias suas, quo contigit ut hostis non accederet: quanto certius et securius gaudere potuerunt, qui monitu dei sui illuc migrauerunt, quo accedere omnino non posset. unde Paulinus noster, Nolensis episcopus, ex opulentissimo diuite uoluntate pauperrimus et copiosissime sanctus, quando et ipsam Nolam barbari uastauerunt, cum ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognouimus, precabatur: domine, non excrucier propter aurum et argentum; ubi enim sint omnia mea, tu scis. ibi enim habebat omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstrauerat, qui haec mala mundo uentura praedixerat. ac per hoc qui domino suo monenti oboedierant, ubi et quomodo thesaurizare deberent, nec ipsas terrenas diuitias barbaris incursantibus amiserunt. quos autem non oboedisse paenituit, quid de talibus rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe consequente experientia didicerunt. at enim quidam boni etiam Christiani tormentis excruciati sunt, ut bona sua hostibus proderent. illi uero nec prodere nec perdere potuerunt bonum, quo ipsi boni erant. si autem torqueri quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni non erant. admonendi autem fuerant, qui tanta patiebantur pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo, ut eum potius diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret, non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu mentiendo occultaretur, seu uerum dicendo proderetur. namque inter tormenta nemo Christum confitendo amisit, nemo aurum nisi negando seruauit. quocirca utiliora erant fortasse tormenta, quae bonum incorruptibile amandum docebant, quam illa bona, quae sine ullo utili fructu dominos sui amore torquebant. sed quidam etiam non habentes quod proderent, dum non creduntur, torti sunt. et hi forte habere cupiebant nec sancta uoluntate pauperes erant; quibus demonstrandum fuit non facultates, sed ipsas cupiditates talibus dignas esse cruciatibus. si uero uitae melioris proposito reconditum aurum argentumque non habebant, nescio quidem utrum cuiquam talium acciderit, ut dum habere creditur torqueretur: uerumtamen etiamsi accidit, profecto, qui inter illa tormenta paupertatem sanctam confitebatur, Christum confitebatur. quapropter etsi non meruit ab hostibus credi, non potuit tamen sanctae paupertatis confessor sine caelesti mercede torqueri. multos, inquiunt, etiam Christianos fames diuturna uastauit. hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando uerterunt. quos enim fames necauit, malis uitae huius, sicut corporis morbus, eripuit: quos autem non necauit, docuit parcius uiuere, docuit productius ieiunare.
