• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber I

Caput XIII: Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.

Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus. si enim paterna uestis et anulus, ac si quid huiusmodi tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior adfectus: nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus. haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt et exsequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsi que cum uiuerent de sepeliendis uel etiam transferendis suis corporibus filiis mandauerunt, et Tobias sepeliendo mortuos deum promeruisse teste angelo commendatur. ipse quoque dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. et laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. uerum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam. ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiae que persoluitur. sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis uel condendis uel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. sed si ea, quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut uictus et amictus, quamuis cum graui adflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendis que corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos. ac per hoc quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum qui non possunt ista sentire.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung