Caput XI: Quid de Iudaeis Seneca senserit.
Hic inter alias ciuilis theologiae superstitiones reprehendit etiam sacramenta Iudaeorum et maxime sabbata, inutiliter eos facere adfirmans, quod per illos singulos septem interpositos dies septimam fere partem aetatis suae perdant uacando et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christianos tamen iam tunc Iudaeis inimicissimos in neutram partem commemorare ausus est, ne uel laudaret contra suae patriae ueterem consuetudinem, uel reprehenderet contra propriam forsitan uoluntatem. de illis sane Iudaeis cum loqueretur, ait: cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo conualuit, ut per omnes iam terras recepta sit: uicti uictoribus leges dederunt. mirabatur haec dicens et quid diuinitus ageretur ignorans subiecit plane sententiam, qua significaret quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. ait enim: illi tamen causas ritus sui nouerunt; maior pars populi facit, quod cur faciat ignorat. sed de sacramentis Iudaeorum, uel cur uel quatenus instituta sint auctoritate diuina, ac postmodum a populo dei, cui uitae aeternae mysterium reuelatum est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata sint, et alias diximus, maxime cum aduersus Manichaeos ageremus, et in hoc opere loco opportuniore dicendum est.