• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber VII

Caput X: An Iani et Iouis recta discretio sit.

Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit unusque sit mundus, quare duo di sunt Ianus et Iuppiter? quare seorsum habent templa seorsus aras, diuersa sacra dissimilia simulacra? si propterea, quod alia uis est primordiorum, alia causarum, et illa Iani, illa Iouis nomen accepit: numquid si unus homo in diuersis rebus duas habeat potestates aut duas artes, quia singularum diuersa uis est, ideo duo iudices aut duo dicuntur artifices? sic ergo et unus deus cum ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia causaeque res duae sunt? quodsi hoc iustum putant, etiam ipsum Iouem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes, ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multae atque diuersae sunt, ex quibus pauca commemoro.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy