• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber VII

Caput XVIII: Quae credibilior causa sit, qua error paganitatis inoleuerit.

De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra et sollemnia constituta atque haec paulatim per animas hominum daemonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. facilius enim fieri potuit, ut iuuenis inpius uel ab inpio patre interfici metuens et auidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod iste interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum, quod ante est causa quae pertinet ad Iouem, quam semen quod pertinet ad Saturnum. si enim hoc ita esset, numquam Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. semper enim semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. sed cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uanitatem dolere cogamur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy