• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber VII

Caput XXII: De Neptuno et Salacia ac Venilia.

Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam inferiorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum sola libidine animae prostitutae multiplicaretur inuitatio daemoniorum? sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, quae nos ab ista reprehensione reddita ratione conpescat. Venilia, inquit, unda est, quae ad litus uenit; Salacia, quae in salum redit. cur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda quae uenit et redit? nempe ipsa est exaestuans in multa numina libido uesana. quamuis enim aqua non geminetur quae it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus daemoniis inuitatis amplius commaculatur anima, quae it et non redit. quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilem que naturam, qui solus est deus, sed saltem secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros existimatis. partem animae mundi, quae mare permeat, deum uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. ita ne unda ad litus ueniens et in salum rediens duae sunt partes mundi aut duae partes animae mundi? quis uestrum ita desipiat, ut hoc sapiat? cur ergo uobis duas deas fecerunt, nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris, non ut di plures uos regerent, sed ut ea, quae istis uanitatibus et falsitatibus gaudent, plura uos daemonia possiderent? cur autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua uiro erat subdita, perdidit? namque illam modo, cum refluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. an quia Veniliam pellicem accepit, irata suum maritum de supernis maris exclusit?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy