Caput XXV: Quam interpretationem de abscisione Attidis Graecorum sapientium doctrina reppererit.
Et Attis ille non est commemoratus nec eius ab isto interpretatio requisita est, in cuius dilectionis memoriam Gallus absciditur. sed docti Graeci atque sapientes nequaquam rationem tam sanctam praeclaramque tacuerunt. propter uernalem quippe faciem terrae, quae ceteris est temporibus pulchrior, Porphyrius, philosophus nobilis, Attin flores significare perhibuit, et ideo abscisum, quia flos decidit ante fructum. non ergo ipsum hominem uel quasi hominem, qui est uocatus Attis, sed uirilia eius flori conparauerunt. ipsa quippe illo uiuente deciderunt; immo uero non deciderunt neque decerpta sed plane discerpta sunt; nec illo flore amisso quisquam postea fructus, sed potius sterilitas consecuta est. quid ergo ipse reliquus, et quidquid remansit absciso? quid eo significari dicitur? quo refertur? quae interpretatio inde profertur? an haec frustra moliendo nihilque inueniendo persuadent illud potius esse credendum, quod de homine castrato fama iactauit litterisque mandatum est? merito hinc auersatus est Varro noster, neque hoc dicere uoluit; non enim hominem doctissimum latuit.