Caput XXVII: De figmentis physiologorum, qui nec ueram diuinitatem colunt, nec eo cultu quo colenda est uera diuinitas.
Istos uero deos selectos uidemus quidem clarius innotuisse quam ceteros, non tamen ut eorum inlustrarentur merita, sed ne occultarentur obprobria; unde magis eos homines fuisse credibile est, sicut non solum poeticae litterae, uerum etiam historicae tradiderunt. nam quod Vergilius ait: primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo, arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis, et quae ad hanc rem pertinentia consequuntur, totam de hoc Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum uertit eloquium; unde quia plurima posuerunt, qui contra huiusmodi errores ante nos uel Graeco sermone uel Latino scripserunt, non in eo mihi placuit inmorari. ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti homines has res humanas conantur uertere in res diuinas, nihil uideo nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque corpoream uel etiamsi inuisibilem, tamen mutabilem potuisse reuocari; quod nullo modo est uerus deus. hoc autem si saltem religiositati congruis significationibus ageretur, esset quidem dolendum non his uerum deum adnuntiari atque praedicari, tamen aliquo modo ferendum tam foeda et turpia non fieri nec iuberi; at nunc cum pro deo uero, quo solo anima se inhabitante fit felix, nefas sit colere aut corpus aut animam, quanto magis nefarium est ista sic colere, ut nec salutem nec decus humanum corpus aut anima colentis obtineat. quamobrem si templo sacerdote sacrificio, quod uero deo debetur, colatur aliquod elementum mundi uel creatus aliquis spiritus, etiamsi non inmundus et malus: non ideo malum est, quia illa mala sunt, quibus colitur, sed quia illa talia sunt, quibus ille solus colendus sit, cui talis cultus seruitus que debetur. si autem stoliditate uel monstrositate simulacrorum, sacrificiis homicidiorum, coronatione uirilium pudendorum, mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione genitalium, consecratione mollium, festis inpurorum obscenorum que ludorum unum uerum deum, id est omnis animae corporisque creatorem, colere se quisque contendat: non ideo peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum non ut colendus est colit. qui uero et rebus talibus, id est turpibus et scelestis, et non deum uerum, id est animae corporis que factorem, sed creaturam quamuis non uitiosam colit, siue illa sit anima siue corpus siue anima simul et corpus, bis peccat in deum, quod et pro ipso colit, quod non est ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est nec non ipse. sed hi quonam modo, id est quam turpiter nefarieque coluerint, in promptu est; quid autem uel quos coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios daemones atque inmundissimos spiritus hac omni ciuili theologia inuisendis stolidis imaginibus et per eas possidendis etiam stultis cordibus inuitatos.