• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber VIII

Caput III: De Socratica disciplina.

Socrates ergo primus uniuersam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam inpenderent. non mihi autem uidetur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset beatae uitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse uidetur industria, an uero, sicut de illo quidam beneuolentius suspicantur, nolebat inmundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in diuina conari. quandoquidem ab eis causas rerum uidebat inquiri, quas primas atque summas nonnisi in unius ac summi dei uoluntate esse credebat; unde non eas putabat nisi mundata mente posse conprehendi; et ideo purgandae bonis moribus uitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali uigore in aeterna se adtolleret naturamque incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uiuunt, intellegentiae puritate conspiceret. constat eum tamen inperitorum stultitiam scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus, quo totum animum intendisse uidebatur, uel confessa ignorantia sua uel dissimulata scientia lepore mirabili disserendi et acutissima urbanitate agitasse atque uersasse. unde et concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus morte multatus est. sed eum postea illa ipsa, quae publice damnauerat, Atheniensium ciuitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conuersa, ut unus eorum obpressus ui multitudinis interiret, exilio autem uoluntario atque perpetuo poenam similem alter euaderet. tam praeclara igitur uitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, quo fieri homo beatus potest. quod in Socratis disputationibus, dum omnia mouet adserit destruit, quoniam non euidenter apparuit, quod cuique placuit inde sumpserunt et ubi cuique uisum est constituerunt finem boni. finis autem boni appellatur, quo quisque cum peruenerit beatus est. sic autem diuersas inter se Socratici de isto fine sententias habuerunt, ut - quod uix credibile est unius magistri potuisse facere sectatores - quidam summum bonum esse dicerent uoluptatem, sicut Aristippus; quidam uirtutem, sicut Antisthenes. sic alii atque alii aliud atque aliud opinati sunt, quos commemorare longum est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung