• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber VIII

Caput VIII: Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.

Reliqua est pars moralis, quam Graeco uocabulo dicunt ethicam, ubi quaeritur de summo bono, quo referentes omnia quae agimus, et quod non propter aliud, sed propter se ipsum adpetentes idque adipiscentes nihil, quo beati simus, ulterius requiramus. ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc cetera uolumus, ipsum autem nonnisi propter ipsum. hoc ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo, alii ab utroque homini esse dixerunt. uidebant quippe ipsum hominem constare ex animo et corpore et ideo ab alterutro istorum duorum aut ab utroque bene sibi esse posse credebant, finali quodam bono, quo beati essent, quo cuncta quae agebant referrent atque id quo referendum esset non ultra quaererent. unde illi, qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum, quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor gloria pecunia et si quid huiusmodi, non sic addiderunt, ut finale esset, id est propter se ipsum adpetendum, sed propter aliud; bonum que esse hoc genus bonis, malum autem malis. ita bonum hominis qui uel ab animo uel a corpore uel ab utroque expetiuerunt, nihil aliud quam ab homine expetendum esse putauerunt; sed qui id adpetiuerunt a corpore, a parte hominis deteriore; qui uero ab animo, a parte meliore; qui autem ab utroque, a toto homine. siue ergo a parte qualibet siue a toto, nonnisi ab homine. nec istae differentiae, quoniam tres sunt, ideo tres, sed multas dissensiones philosophorum sectasque fecerunt, quia et de bono corporis et de bono animi et de bono utriusque diuersi diuersa opinati sunt. cedant igitur omnes illis philosophis, qui non dixerunt beatum esse hominem fruentem corpore uel fruentem animo, sed fruentem deo; non sicut corpore uel se ipso animus aut sicut amico amicus, sed sicut luce oculus, si aliquid ab his ad illa similitudinis adferendum est, quod quale sit, si deus ipse adiuuerit, alio loco, quantum per nos fieri poterit, apparebit. nunc satis sit commemorare Platonem determinasse finem boni esse secundum uirtutem uiuere et ei soli euenire posse, qui notitiam dei habeat et imitationem nec esse aliam ob causam beatum; ideoque non dubitat hoc esse philosophari, amare deum, cuius natura sit incorporalis. unde utique colligitur tunc fore beatum studiosum sapientiae - id enim est philosophus - , cum frui deo coeperit. quamuis enim non continuo beatus sit, qui eo fruitur quod amat - multi enim amando ea, quae amanda non sunt, miseri sunt et miseriores cum fruuntur - : nemo tamen beatus est, qui eo quod amat non fruitur. nam et ipsi, qui res non amandas amant, non se beatos putant amando, sed fruendo. quisquis ergo fruitur eo, quod amat, uerumque et summum bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus negat? ipsum autem uerum ac summum bonum Plato dicit deum, unde uult esse philosophum amatorem dei, ut, quoniam philosophia ad beatam uitam tendit, fruens deo sit beatus qui deum amauerit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy