• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber I

Caput XX: Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius uoluntariae necis tribuat.

Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue mali causa nobis met ipsis necem inferamus. nam et prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: non occides, praesertim quia non addidit: proximum tuum, sicut falsum testimonium cum uetaret: falsum, inquit, testimonium non dices aduersus proximum tuum. nec ideo tamen si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putauerit alienum, quoniam regulam diligendi proximum a se met ipso dilector accepit, quandoquidem scriptum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium prohibetur, aduersus proximum prohibeatur possitque non recte intellegentibus uideri non esse prohibitum, ut aduersus se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: non occides, nihilo deinde addito, nullus, nec ipse utique cui praecipitur, intellegatur exceptus. unde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat occidere. cur ergo non et herbas et quicquid humo radicitus alitur ac figitur? nam et hoc genus rerum, quamuis non sentiat, dicitur uiuere ac per hoc potest et mori, proinde etiam, cum uis adhibetur, occidi. unde et apostolus, cum de huiusmodi seminibus loqueretur: tu, inquit, quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et in psalmo scriptum est: occidit uites eorum in grandine. num igitur ob hoc, cum audimus: non occides, uirgultum uellere nefas ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquiescimus? his igitur deliramentis remotis cum legimus: non occides, si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia nullus eis sensus est, nec de inrationabilibus animantibus, uolatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobis cum habere communem - unde iustissima ordinatione creatoris et uita et mors eorum nostris usibus subditur - : restat ut de homine intellegamus, quod dictum est: non occides, nec alterum ergo nec te. neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy