Caput XXV: De his, quae sanctis angelis et hominibus bonis possunt esse communia.
Nullo modo igitur per daemonum quasi medietatem ambiendum est ad beneuolentiam seu beneficentiam deorum uel potius angelorum bonorum, sed per bonae uoluntatis similitudinem, qua cum illis sumus et cum illis uiuimus et cum illis deum quem colunt colimus, etsi eos carnalibus oculis uidere non possumus; in quantum autem dissimilitudine uoluntatis et fragilitate infirmitatis miseri sumus, in tantum ab eis longe sumus uitae merito, non corporis loco. non enim quia in terra condicione carnis habitamus, sed si inmunditia cordis terrena sapimus, non eis iungimur. cum uero sanamur, ut quales ipsi sunt simus; fide illis interim propinquamus, si ab illo nos fieri beatos, a quo et ipsi facti sunt, etiam ipsis fauentibus credimus.
