• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput III: De uero dei cultu, a quo Platonici, quamuis creatorem uniuersitatis intellexerint, deuiarunt colendo angelos seu bonos seu malos honore diuino.

Quae cum ita sint, si Platonici uel quicumque alii ista senserunt cognoscentes deum sicut deum glorificarent et gratias agerent nec euanescerent in cogitationibus suis nec populorum erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent: profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus, unum deum deorum colendum, qui et noster est et illorum. huic non seruitutem, quae λατρεία Graece dicitur, siue in quibusque sacramentis siue in nobis ipsis debemus. huius enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur nec partitione minuitur. cum ad illum sursum est, eius est altare cor nostrum; eum unigenito eius sacerdote placamus; ei cruentas uictimas caedimus, quando usque ad sanguinem pro eius ueritate certamus; eum suauissimo adolemus incenso, cum in eius conspectum pio sanctoque amore flagramus; ei dona eius in nobis nosque ipsos uouemus et reddimus; ei beneficiorum eius sollemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne uolumine temporum ingrata subrepat obliuio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne feruidam caritatis. ad hunc uidendum, sicut uideri poterit, eique cohaerendum ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur et eius nomine consecramur. ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis adpetitionis est finis. hunc eligentes uel potius religentes - amiseramus enim neglegentes - hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu ueris inpletur fecundaturque uirtutibus. hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota uirtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. sic conplentur duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae: diliges dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. ut enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se diligit aliud uult esse quam beatus. hic autem finis est adhaerere deo. iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum deum? hic est dei cultus, haec uera religio, haec recta pietas, haec tantum deo debita seruitus. quaecumque igitur inmortalis potestas quantalibet uirtute praedita si nos diligit sicut se ipsam, ei uult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. si ergo non colit deum, misera est, quia priuatur deo; si autem colit deum, non uult se coli pro deo. illi enim potius diuinae sententiae suffragatur et dilectionis uiribus fauet, qua scriptum est: sacrificans dis eradicabitur, nisi domino soli.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung