• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XIII: De inuisibili deo, qui se uisibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes.

Nec mouere debet, quod, cum sit inuisibilis, saepe uisibiliter patribus apparuisse memoratur. sicut enim sonus, quo auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est hoc quod ipsa: ita et species, qua uisus est deus in natura inuisibili constitutus, non erat quod ipse. uerumtamen ipse in eadem specie corporali uidebatur, sicut illa sententia ipsa in sono uocis auditur; nec illi ignorabant inuisibilem deum in specie corporali, quod ipse non erat, se uidere. nam et loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat: si inueni gratiam ante te, ostende mihi te met ipsum, scienter ut uideam te. cum igitur oporteret dei legem in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisue sapientibus, sed uniuersae genti et populo ingenti: coram eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae fiebant. non enim populus Israel sic Moysi credidit, quemadmodum suo Lycurgo Lacedaemonii, quod a Ioue seu Apolline leges, quas condidit, accepisset. cum enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur deus, in conspectu ipsius populi, quantum sufficere diuina prouidentia iudicabat, mirabilibus rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam creatori seruire creaturam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy