Caput XXVI: De his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.
Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis ut insectatores suae pudicitiae deuitarent, in rapturum atque necaturum se fluuium proiecerunt eoque modo defunctae sunt earumque martyria in catholica ecclesia ueneratione celeberrima frequentantur. de his nihil temere audeo iudicare. utrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, diuina persuaserit auctoritas, nescio; et fieri potest ut ita sit. quid si enim hoc fecerunt, non humanitus deceptae, sed diuinitus iussae, nec errantes, sed oboedientes? sicut de Samsone aliud nobis fas non est credere. cum autem deus iubet seque iubere sine ullis ambagibus intimat, quis oboedientiam in crimen uocet? quis obsequium pietatis accuset? sed non ideo sine scelere facit, quisquis deo filium immolare decreuerit, quia hoc Abraham etiam laudabiliter fecit. nam et miles cum oboediens potestati, sub qualibet legitime constitutus est, hominem occidit, nulla ciuitatis suae lege reus est homicidii, immo, nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contempti; quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset. itaque unde punitur si fecit iniussus, inde punietur nisi fecerit iussus. quod si ita est iubente imperatore, quanto magis iubente creatore. qui ergo audit non licere se occidere, faciat, si iussit cuius non licet iussa contemnere; tantummodo uideat utrum diuina iussio nullo nutet incerto. nos per aurem conscientiam conuenimus, occultorum nobis iudicium non usurpamus. nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis, qui in ipso est. hoc dicimus, hoc adserimus, hoc modis omnibus adprobamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere uelut fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc ipse incipiat habere grauissimum proprium, quem non polluebat alienum; neminem propter sua peccata praeterita, propter quae magis hac uita opus est, ut possint paenitendo sanari; neminem uelut desiderio uitae melioris, quae post mortem speratur, quia reos suae mortis melior post mortem uita non suscipit.
