• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XXIII: De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.

Dicit etiam Porphyrius diuinis oraculis fuisse responsum nos non purgari lunae teletis atque solis, ut hinc ostenderetur nullorum deorum teletis hominem posse purgari. cuius enim teletae purgant, si lunae solisque non purgant quos inter caelestes deos praecipuos habent? denique eodem dicit oraculo expressum principia posse purgare, ne forte, cum dictum esset non purgare teletas solis et lunae, alicuius alterius dei de turba ualere ad purgandum teletae crederentur. quae autem dicat esse principia tamquam Platonicus, nouimus. dicit enim deum patrem et deum filium, quem Graece appellat paternum intellectum uel paternam mentem; de spiritu autem sancto aut nihil aut non aperte aliquid dicit; quamuis quem alium dicat horum medium, non intellego. si enim tertiam, sicut Plotinus, ubi de tribus principalibus substantiis disputat, animae naturam etiam iste uellet intellegi, non utique diceret horum medium, id est patris et filii medium. postponit quippe Plotinus animae naturam paterno intellectui; iste autem cum dicit medium, non postponit, sed interponit. et nimirum hoc dixit, ut potuit siue ut uoluit, quod nos sanctum spiritum, nec patris tantum nec filii tantum, sed utriusque spiritum dicimus. liberis enim uerbis loquuntur philosophi, nec in rebus ad intellegendum difficillimis offensionem religiosarum aurium pertimescunt. nobis autem ad certam regulam loqui fas est, ne uerborum licentia etiam de rebus, quae his significantur, inpiam gignat opinionem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy