• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XXIX: De incarnatione domini nostri Iesu Christi, quam confiteri Platonicorum erubescit inpietas.

Praedicas patrem et eius filium, quem uocas paternum intellectum seu mentem, et horum medium, quem putamus te dicere spiritum sanctum, et more uestro appellas tres deos. ubi, etsi uerbis indisciplinatis utimini, uidetis tamen qualitercumque et quasi per quaedam tenuis imaginationis umbracula, quo nitendum sit; sed incarnationem incommutabilis filii dei, qua saluamur, ut ad illa, quae credimus uel ex quantulacumque parte intellegimus, uenire possimus, non uultis agnoscere. itaque uidetis utcumque, etsi de longinquo, etsi acie caligante, patriam in qua manendum est, sed uiam qua eundum est non tenetis. confiteris tamen gratiam, quandoquidem ad deum per uirtutem intellegentiae peruenire paucis dicis esse concessum. non enim dicis: paucis placuit, uel: pauci uoluerunt; sed cum dicis esse concessum, procul dubio dei gratiam, non hominis sufficientiam confiteris. uteris etiam hoc uerbo apertius, ubi Platonis sententiam sequens nec ipse dubitas in hac uita hominem nullo modo ad perfectionem sapientiae peruenire, secundum intellectum tamen uiuentibus omne quod deest prouidentia dei et gratia post hanc uitam posse conpleri. o si cognouisses dei gratiam per Iesum Christum dominum nostrum ipsamque eius incarnationem, qua hominis animam corpusque suscepit, summum esse exemplum gratiae uidere potuisses. sed quid faciam? scio me frustra loqui mortuo, sed quantum ad te adtinet: quantum autem ad eos, qui te magni pendunt et te uel qualicumque amore sapientiae uel curiositate artium, quas non debuisti discere, diligunt, quos potius in tua conpellatione adloquor, fortasse non frustra. gratia dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus dei filius in se incommutabiliter manens indueretur hominem et spem dilectionis suae daret hominibus homine medio, qua ad illum ab hominibus ueniretur, qui tam longe erat inmortalis a mortalibus, incommutabilis a commutabilibus, iustus ab inpiis, beatus a miseris. et quia naturaliter indidit nobis, ut beati inmortalesque esse cupiamus, manens beatus suscipiensque mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit contemnere quod timemus. sed huic ueritati ut possetis adquiescere, humilitate opus erat, quae ceruici uestrae difficillime persuaderi potest. quid enim incredibile dicitur, praesertim uobis qui talia sapitis, quibus ad hoc credendum uos ipsos admonere debeatis; quid, inquam, uobis incredibile dicitur, cum dicitur deus adsumpsisse humanam animam et corpus? uos certe tantum tribuitis animae intellectuali, quae anima utique humana est, ut eam consubstantialem paternae illi menti, quem dei filium confitemini, fieri posse dicatis. quid ergo incredibile est, si aliqua una intellectualis anima modo quodam ineffabili et singulari pro multorum salute suscepta est? corpus uero animae cohaerere, ut homo totus et plenus sit, natura ipsa nostra teste cognoscimus. quod nisi usitatissimum esset, hoc profecto esset incredibilius; facilius quippe in fidem recipiendum est, etsi humanum diuino, etsi mutabilem incommutabili, tamen spiritum spiritui, aut ut uerbis utar quae in usu habetis, incorporeum incorporeo, quam corpus incorporeo cohaerere. an forte uos offendit inusitatus corporis partus ex uirgine? neque hoc debet offendere, immo potius ad pietatem suscipiendam debet adducere, quod mirabilis mirabiliter natus est. an uero quod ipsum corpus morte depositum et in melius resurrectione mutatum iam incorruptibile neque mortale in superna subuexit, hoc fortasse credere recusatis intuentes Porphyrium in his ipsis libris, ex quibus multa posui, quos de regressu animae scripsit tam crebro praecipere omne corpus esse fugiendum, ut anima possit beata permanere cum deo? sed ipse potius ista sentiens corrigendus fuit, praesertim cum de anima mundi huius uisibilis et tam ingentis corporeae molis cum illo tam incredibilia sapiatis. Platone quippe auctore animal esse dicitis mundum et animal beatissimum, quod uultis esse etiam sempiternum. quomodo ergo nec umquam soluetur a corpore, nec umquam carebit beatitudine, si, ut beata sit anima, corpus sit omne fugiendum? solem quoque istum et cetera sidera non solum in libris uestris corpora esse fatemini, quod uobis cum omnes homines et conspicere non cunctantur et dicere uerum etiam altiore, ut putatis, peritia haec esse animalia beatissima perhibetis et cum his corporibus sempiterna. quid ergo est, quod, cum uobis fides Christiana suadetur, tunc obliuiscimini, aut ignorare uos fingitis, quid disputare aut docere soleatis? quid causae est, cur propter opiniones uestras, quas uos ipsi obpugnatis, Christiani esse nolitis, nisi quia Christus humiliter uenit et uos superbi estis? qualia sanctorum corpora in resurrectione futura sint, potest aliquanto scrupulosius inter Christianarum scripturarum doctissimos disputari; futura tamen sempiterna minime dubitamus, et talia futura, quale sua resurrectione Christus demonstrauit exemplum. sed qualiacumque sint, cum incorruptibilia prorsus et inmortalia nihiloque animae contemplationem, qua in deo figitur, inpedientia praedicentur uosque etiam dicatis esse in caelestibus inmortalia corpora inmortaliter beatorum: quid est quod, ut beati simus, omne corpus fugiendum esse opinamini, ut fidem Christianam quasi rationabiliter fugere uideamini, nisi quia illud est, quod iterum dico: Christus est humilis, uos superbi? an forte corrigi pudet? et hoc uitium nonnisi superborum est. pudet uidelicet doctos homines ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi, qui piscatorem suo spiritu docuit sapere ac dicere: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. quod initium sancti euangelii, cui nomen est secundum Iohannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi ecclesiae praesedit episcopus, solebamus audire, aureis litteris conscribendum et per omnes ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. sed ideo uiluit superbis deus ille magister, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis; ut parum sit miseris quod aegrotant, nisi se etiam in ipsa aegritudine extollant et de medicina, qua sanari poterant, erubescant. non enim hoc faciunt ut erigantur, sed ut cadendo grauius adfligantur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung