Caput IV: De conditione mundi, quae nec intemporalis sit, nec nouo dei ordinata consilio, quasi postea uoluerit, quod ante noluerat.
Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus deus est. sed mundum esse conspicimus, deum esse credimus. quod autem deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi deo. ubi eum audiuimus? nusquam interim non melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: in principio fecit deus caelum et terram. numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit deus caelum et terram? non; sed ibi fuit sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se transferens amicos dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. loquuntur eis quoque angeli dei, qui semper uident faciem patris uoluntatemque eius quibus oportet adnuntiant. ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: in principio fecit deus caelum et terram. qui tam idoneus testis est, per quem deo credendum sit, ut eodem spiritu dei, quo haec sibi reuelata cognouit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit. sed quid placuit aeterno deo tunc facere caelum et terram, quae antea non fecisset? qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a deo factum uideri uolunt, nimis auersi sunt a ueritate et letali morbo inpietatis insaniunt. exceptis enim propheticis uocibus mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et uisibilium omnium pulcherrima specie quodammodo tacitus et factum se esse et nonnisi a deo ineffabiliter atque inuisibiliter magno et ineffabiliter atque inuisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat. qui autem a deo quidem factum fatentur, non tamen eum temporis uolunt habere sed suae creationis initium, ut modo quodam uix intellegibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi deum uidentur uelut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi uenisse credatur in mentem, quod numquam ante uenisset, facere mundum, et accidisse illi nouam uoluntatem, cum in nullo sit omnino mutabilis: sed non uideo quomodo eis possit in ceteris rebus ratio ista subsistere maximeque in anima, quam si deo coaeternam esse contenderint, unde illi acciderit noua miseria, quae numquam antea per aeternum, nullo modo poterunt explicare. si enim alternasse semper eius miseriam et beatitudinem dixerint, necesse est dicant etiam semper alternaturam; unde illa eos sequetur absurditas, ut etiam cum beata dicitur in hoc utique non sit beata, si futuram suam miseriam et turpitudinem praeuidet; si autem non praeuidet nec se turpem ac miseram fore, sed beatam semper existimat, falsa opinione sit beata; quo dici stultius nihil potest. si autem semper quidem per saecula retro infinita cum beatitudine alternasse animae miseriam putant, sed nunc iam de cetero, cum fuerit liberata, ad miseriam non esse redituram, nihilominus conuincuntur numquam eam fuisse uere beatam, sed deinceps esse incipere noua quadam nec fallaci beatitudine; ac per hoc fatebuntur accidere illi aliquid noui, et hoc magnum atque praeclarum, quod numquam retro per aeternitatem accidisset. cuius nouitatis causam si deum negabunt in aeterno habuisse consilio, simul eum negabunt beatitudinis eius auctorem, quod nefandae inpietatis est; si autem dicent etiam ipsum nouo consilio excogitasse, ut de cetero sit anima in aeternum beata, quomodo eum alienum ab ea, quae illis quoque displicet, mutabilitate monstrabunt? porro si ex tempore creatam, sed nullo ulterius tempore perituram, tamquam numerum, habere initium, sed non habere finem fatentur, et ideo semel expertam miserias, si ab eis fuerit liberata, numquam miseram postea futuram: non utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate consilii dei. sic ergo credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec tamen ideo deum in eo faciendo aeternum consilium uoluntatemque mutasse.